Quantum redactiones paginae "Barbara Pym" differant

2 791 octeti additi ,  5 months ago
Summarium vacuum
(nara)
No edit summary
{{Non stipula}}
'''Barbara Pym''' (nata in [[Album Monasterium|Albo Monasterio]] (Anglice: Oswestry) die [[2 Iunii]] [[1913]]; [[Oxonia]]e mortua die [[11 Ianuarii]] [[1980]]) fuit [[scriptrix]] [[Anglia|Anglica]].
== Vita ==
Barbara Pym filia advocati Frederick Crampton Pym eiusque uxoris Irenae Spenser Thomas fuit.<ref>Larkin: "Pym, Barbara Mary Crampton", in John Sutherland (ed.): ''Literary Lives – Intimate Biographies of the Famous by the Famous'', p. 276.</ref> Litteris Anglicis studebat in Collegio Sanctae Hildegardis [[universitas Oxoniensis|Universitatis Oxoniensis]]. Ibi consuetudinem cum [[robertus Liddell|Roberto Liddell]] contraxit eique in amicitia ambigua iunxit. Studiis finitis domi apud parentes manere malebat: iter [[polonia|Polonicum]] anno 1938 inceptum, ubi [[katovicum|Katovici]] linguam Anglicam ad lares quosdam doceret, ob res politicas mox interrumpi debuit.
 
[[secundum bellum mundanum|Secundo bello mundano]] saeviente in principio Oswestry in [[Salopiensis comitatus|Salopiensi comitatu]] sponte sua laborabat antequam anno 1941 ab auctoritatibus censurae faciendae [[Bristolium]] mitteretur. Annis inter 1943 et 1946 copiae navali Britannicae servitia offerebat. Classis eam anno 1944 [[neapolis|Neapolim]] delegavit. Postea [[londinium|Londinii]] in Instituto Africano Internationali operam dabat, quod munus usque annum 1974 pergebat.
 
Anno 1950 [[mythistoria]] in versione paululum adaptata publicata est, cui titulus ''Some Tame Gazelle''. Quinque fabulae Milesiae usque annum 1961 consecutae laudibus criticorum atque fidelitate lectorum gavisae sunt.<ref>Larkin, p. 277</ref> Argumenta eius tranquilla et ironia (primo visu) sat clemens temporibus mutantibus magis magisque errabant captatione benevolentiae labente. Quamobrem opus ''An Unsuitable Attachment'' (anni 1963) in lucem proferri non potuit lectoribus deficientibus. Scriptrix maesta dubiis laborans vulgo scribere non iam voluit. Anno 1971 [[Cancer mammae|carcinoma mammae]] eius exsectum est.
 
Anno 1977 autem periodicum "The Times Literary Supplement" gloriam auctricis restituebat [[Philippus Larkin|Philippo Larkin]] et barone [[Davidus Cecil|Davido Cecil]] agentibus. Fabula Romanensis ''Quartet in Autumn'' eodem anno publicata [[Praemium Man Booker|Praemio Booker]] proposita est. Barbara Pym in novissimis tribus annis honoribus multis fructa est: editiones librorum anastaticae factae sunt et scriptrix ipsa ad multa colloquia percontativa invitata est. Insuper symbolas suas ephemeridibus dedit ut prelo mandarentur. [[BBC|Corporatio radiodiffusionis Britannica]] de scriptrice emissionem amabilem praetitulatam ''Tea with Miss Pym'' paravit eam Finstock in [[Oxoniensis comitatus|Oxoniensi comitatu]] visitans. Ibi cum sorore et multis [[feles|murilegis]] vitam degebat. Anno 1979 [[Regalis Societas Litterarum]] Barbaram Pym in gremio suo accepit.
 
Anno 1979 cancro iterum tumenti laborans opus ultimum terminavit. Cuius exemplar primum correptioni patens tamen ab auctrice relegi non iam potuit.
 
==Opera selecta==
18 563

recensiones