Quantum redactiones paginae "413 a.C.n." differant

92 octeti additi ,  10 months ago
[[Fasciculus:Syracusae - Shepherd-c-030-031.jpg|thumb|Syracusarum antiquarum figura.]]
*[[Bellum Peloponnesiacum]]: [[Agis II|Agide]] [[Reges Spartae|rege]] duce Peloponnesii Atticam invadunt et castellum [[Decelea|Deceliae]] muniunt unde per totum annum Athenienses agris prohibebunt. [[Syracusae|Syracusis]] Gylippus castellis in Plemmyrio potitur ubi Athenienses impedimenta et frumentum ponere solebant. Plemmyrium captum non tantum magno detrimento eis fuit sed etiam securitatem in portu adeundo ademerat. Paulo antequam Demosthenes adveniret Syracusani proelium navale in portu maiore commiserunt et Athenienses vicerunt quia proras truncatas et firmatas levioribus proris hostium incutiebant nec illi, ut in angusto, conflictum vitare poterant. Adventus novi exercitus et integrae classis res Atheniensium restituit quidem sed Demosthenes et Eurymedon, cum statim Epipolis nocturna incursione potiri voluissent, cladem acceperunt et multos homines amiserunt. Tum Gylippus et Syracusani rursus proelium navale in portu committunt et iterum Athenienses vicerunt quamvis plures naves habentes. Post hanc victoriam portus introitum claudunt et classem hostium captivam obsidunt. Supremo conatu Athenienses viam sibi per adversarios usque ad mare aperire nituntur sed repulsi omnes naves amittunt. Pedibus per Siciliam ad terram amiciorem iter facere coeperunt. Tardius profecti suntː Syracusani iam omnes vias pontesque custodiebant. Exercitus Atheniensis deletus, homines in servitutem redacti aut in [[Latomiae|Latomiis]] custoditi, duces iugulati.
* Tragoediam ''[[Electra (Euripides)|Electram]]'' hoc anno docuisse creditur [[Euripides]].
 
== Nati ==