Quantum redactiones paginae "Conradus Duden" differant

Content deleted Content added
de notionibus
de gymnasio et designatione linguae
Linea 2:
'''Conradus Duden''' (natus in in [[Lackhausen]] iuxta [[Vesalia]]m die [[3 Ianuarii]] [[1829]]; mortuus in [[Sonneberg]] iuxta [[Aquae Mattiacae|Aquas Mattiacas]] die [[1 Augusti]] [[1911]]) fuit [[philologus]] et [[lexicographia|lexicographus]] [[Germania|Germanicus]].
==Vita==
Anno 1869 rector [[gymnasium|gymnasii]] ''Ruthenei'' ad [[Schleiz]] creatus est, ubi elementa glossarii Theodisci elaborare coepit. Anno [[1880]] [[Lipsia|Lipsiae]] edidit ''Dictionarium [[orthographia|orthographicum]] completum [[lingua Theodisca|linguae theodiscae]]'' (i. e. ''Vollständiges orthographisches Wörterbuch der deutschen Sprache''). Qui liber per legem tantam auctoritatem adeptus est, ut norma canonice scribendi fieret. Usque adhuc iterum atque iterum [[origo linguae|processui]] et [[mutatio phonologica|mutationibus]] linguae adaptatus multis editionibus recentibus divulgatus est, ut [[designatio linguae|simpliciter]] ''Duden'' nuncupetur (sicut [[medium aevum|medio aevo]] [[Aelius Donatus|Donati]] ars grammatica breviter ''Donatus'' nominari solebat).
 
Conradus Duden Adelinam Iakob in matrimonium duxit, e qua septem liberos habuit, inter quos fuit [[Paulus Duden|Paulus]] ille [[chemicus]] clarus.