Quantum redactiones paginae "Deversorium" differant

Content deleted Content added
Linea 4:
'''Deversorium''',<ref name=NSLO>[[Ebbe Vilborg]], ''Norstedts svensk-latinska ordbok'', editio secunda, 2009.</ref> '''hospitium''', vel '''xenodochium''',<ref name=NSLO/> est aedificium ubi viatores noctu commorantur. [[Cubiculum]] deversorii moderni [[televisio]]nem, [[telephonum]], accessum [[interrete|interretis]], mensam scriptoriam, balneum habet. Deversorium sumptuosum habeat [[piscina]]m natatoriam, [[thermae|thermas]], tabernas, aulas congregandi.
==Historia==
[[File:Boon Hotel + Spa - Sarah Stierch - April 2019 - 6.jpg|thumb|Ientaculum modestum in cubiculo sumendum; 2019, Guerneville [[California]]e]]
[[File:Hotel Kosciusko (7092000189).jpg|thumb|Deversorium in Australia quoddam annis 1930 invitans]]
Numerus diribitoriorum in vico sive circulo restrictus erat, ut sine nutu convivatorum pristinorum augeri nequiret. Tamen licuit privilegium excipiendi a domo quadam ad novam transferri. Concessiones tales temporibus recentioribus a magistratu dantur. In antiquitate autem ordo ita clarus afuisse videtur, cuius remedium solita hospitalitas fuit. Tabernae nostris iam similes autem [[Athenae|Athenis]] et in [[Sparta]] ''leschae'' appellabantur. Ibi animi refocillandi, colloquiorum habendorum, refrigerii inveniendi caussa homines convenerunt: nonnumquam in aedibus his etiam pernoctare iuvabat. Postea in urbibus ''pandochia'' instituta sunt pro peregrinis amicitiarum hospitalium in situ egentibus. De amoenitate talium locorum tacetur. Peregrinationes autem ad loca sancta necnon continuatum periegeseos emolumentum provocabant ''catagogiarum'' institutionem, in forma papilionum sat simplicium.