Quantum redactiones paginae "Mors (personificatio)" differant

Content deleted Content added
Linea 6:
'''[[Mors]]''' ipsa est elementum commune in [[cultura]] et [[historia]], quod [[vis]] [[personificatio|personificata]] multis modis excogitata est. Secundum nonnullas [[mythologia|mythologias]], Messor Torvus mortem victimae tantum adveniens efficit. Homines vicissim in nonnullis [[fabula|fabulis]] vitam retinere conantur per adventum mortis vitandum, aut per mortem pretiis vel dolis arcendam. Alii ferunt larvam mortis solum esse [[psychopompus|psychopompum]], qui, ultima vincula inter [[anima]]m et [[corpus]] separans, defunctum ad [[vita post mortem|vitam post mortem]] ducit, [[tempus]] et modum mortis non continens. In multis [[mythologia|mythologiis]], mors [[mas]], sed in aliis [[femina (sexus)|femina]] personificatur (exempli gratia, [[Marzanna]] in [[mythologia Slavica]]).
== In poesi Graeca ==
Iam in ''[[Ilias|Iliade]]'' sexto decimo carmine Mors personificata una cum [[Somnus (deus)|Somno]] fratre Iovis et Apollinis iussu corpus [[Sarpedon|Sarpedonis]] ad Troiam occisi in Lyciam vehit. Postea persona tragoediarum quoque fuit ut in ''[[Alcestis (Euripides)|Alcestide]]'' [[Euripides|Euripidea]] et iam antea [[Phrynichus|Phrynichea]]<ref>[Servius grammaticus|Servius]], ''Ad Aeneidem'' IV.694.</ref>. Ab artificibus Mors alata fingebatur, gladio nonnumquam armata.
 
==In cultura populo grata==