Quantum redactiones paginae "Alcestis (Euripides)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 15:
* Servus et ancilla
== Argumentum ==
Alcestis pro marito voluntariam mortem adire probavit, Infernis deis ut satisfaceretur. Apollo eius salutem a Morte frustra petivitː mox in scaena sub ipsis spectatorum oculis moritur Alcestis et Admetus funus parare incipit. Cum pater Pheres mortuae dona fert, filius patrem contumeliosis verbis increpat quod iam senex non ipse mori voluisset. Pheres Admeto non minus acerbe respondet, socordiam esse viro indignam uxorem pro se mori pati. Per ludibrium laudat eius propositumː immortalem enim fore si unicuique uxori ita pro se mori persuaserit. Tum vero Hercules ad Diomedis equas domandas in Thraciam iter faciens apud amicum et hospitem Admetum advenit. Qui, ne heros luctuosae domus vitandae causa alibi deverteret, de funere mentitur alienam feminam forte in domo mortuam efferri praedicens. Quibus verbis fidem habens, dum familia omnis dominam flet et gemit, Hercules vinum bibit et clamose laetatur. Mox tamen veritatem a servo audit cui voluptatibus vitae frui suadebat. Pudore commotus Hercules tam amantis hospitis uxorem Morti luctu eripere constituit atque marito Admeto eam reddit. Hac fabula ostenditur quantum Graecis antiquis hospitum vincula cordi fuerint<ref>[[Aristophanes]] ''[[Vespae (Aristophanes)|Vespae]]'' 1238 cum scholia.</ref>.
 
== De iudicio commentatorum ==