Quantum redactiones paginae "Formula:PaginaMensis/Decembris 2021" differant

Content deleted Content added
No edit summary
m making the lemma into a link. We usually do this. There is already a link at the end of the text, which is good too
Linea 1:
[[Fasciculus:Painting_of_David_Hume.jpg|175px|right]]
'''[[David Humius]]''' (vulgo David Hume, 1711-1776) fuit philosophus et historicus disputatorque Scoticus, qui hodie gratiosissima institutione empirismi, scepticismi, naturalismi notissimus est. Opera eius paene omnes partes philosophiae complectuntur. Praeterea magni sunt aestimanda ea, quae ad historiam Angliae contulit, nam History of England, opus in sex volumina divisum, gratiam populi iniit ac quaestui erat scriptori.
 
Humius in summis habetur philosophis Britanniae. In professione philosophica eius ad summum fastigium pervenit traditio plerumque empirica in Britannia dominata, quae a Guillelmo de Ockham (saeculo XIV) initium cepit. Quam traditionem postea sustinuerunt et auxerunt Franciscus Bacon, Thomas Hobbes, Ioannes Lockius, Georgius Berkeleius, David Humius, quem secuti sunt Ieremias Bentham et Iohannes Stuart Mill. Etiam hodie multae quaestiones — sicut causalitas, problema inductionis, philosophia mentis, distinctio existimationum et rerum — animos philosophorum occupant.