Quantum redactiones paginae "Nicolaus Cusanus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
{{Capsa hominis Vicidata}}
[[Fasciculus:Cusanus Wappen.jpg|thumb|Insigne (Cryfftz) Nicolai Cusani]]
 
'''Nicolaus Cusanus''' (1401-1464) fuit vir doctissimus Germanus [[saeculum 15|saeculi XV]], et quidem [[theologus]], qui non solum reformator ecclesiae innotuit, sed etiam multum ad [[philosophia]]m, [[mathematica]]m, [[astronomia]]m, [[medicina]]m et scientias naturales contulit. Per omnem vitam ecclesiam universalem et Romanam reformare unireque studebat, sive iuris canonici peritus in [[concilium Basiliense|concilio Basileensi]], sive [[legatus]] Constantinopolin, et postea in dioeceses Garmanas, sive episcopus in sua dioecesi [[Brixino|Brixinensi]], sive consiliarius in [[Curia Romana|curia pontificia]]. Vita actuosa Nicolai Cusani, administratoris ecclesiae et episcopi, in pluribus centenis sermonibus expressa est, quaestiones autem cognitionis in iis scriptis, quae de [[ecclesiologia]], [[oecumenismus|oecumenismo]], [[mathesis|mathesi]], philosophia et theologia tractant. Cusano mens aperta et curiosa erat. Eruditus et imbutus traditione [[Neoplatonismus|Neoplatonica]], eruditionis humanitatis et scholasticae doctrinae gnarus, maxime tamen in philosophia et theologia autodidactus. Multas postea ideas [[astronomia|astronomicas]], mathematicas, [[cosmologia|cosmologicas]], praesagivit Nicolaus, cum suam rationem Neoplatonismi reddebat. Complures veteres scriptores medii aevi, sicut [[Theodoricus Carnotensis]], [[Raimundus Lullus]], et [[Albertus Magnus]], apud Nicolaum valent. Praecipue tamen gravissimae radices eius intellectuales in [[Proclus|Proclo]] et [[Dionysius Areopagita|Dionysio Areopagita]] defixae sunt.
 
Linea 36:
Cusanus philosophiam naturae in notione mystica infinitatis [[Neoplatonismus|Neoplatonicorum]] conlocavit. Credidit enim Deum esse infinitum. Quam perfectionem infinitam cerni posse in universo, quippe quod extra omnes formas et fines sit. Fieri non posse, ut terra medium mundi sit, nullumque universo esse punctum medianum. Hominem, terricolam, frustra sibi persuadere, se in medio mundi versari: namque eodem modo, si in sole aliave stella versaretur, sibi persuaderet. Locum et tempus non esse absoluta sed ad observatorem relata.
 
Inter Cusani opera excellebant ''De Doctadocta ignorantia'', ''De conjecturis'', et ''Conjectura de novissimis diebus''. In hoc, quod novissime diximus, maxime perspicuae erant novae de structura systematis solaris cogitationes theoriae [[Copernicus|Copernicanae]] antecedentes. In metaphysica Cusanus de structura universi aliter cogitabat quam ecclesia catholica. Postea eum secuti sunt Nicolaus Copernicus et [[Iordanus Brunus]], opinionum causa rogo crematus, qui Nicolaum "divinum" appellabet. Attamen Cusanus, dissimilis Copernico, non proposuit singula, ut 'terrà circumiri solem', et videtur propter hoc controversias fatales evitasse, fortasse summo statu ecclesiastico defensus.
 
Cusanus 'doctam ignorantiam', relativitatem perceptionum sensoriarum, defendebat. Intellexit enim omnia opposita, item atque omnes vicissitudines tandem in summum universum, infinitum inexploratumque ut ipse Deus, venire. Quae docta ignorantia defuit Aristoteli, qui propterea in mundum finitum et absolutas perceptiones sensorias credidit. Cogitandi ratio Cusani singularitatem cuiusque hominis proferebat. Dixit enim, cum hominum vitae condiciones dissimiles essent, suam cuique propriam visionem cernendique facultatem esse. Eadem ratione putabat cuique homini differentem discrnendi facultatem esse: qua de causa ingenia hominum inter se differre. Etiam inter primos investigationi empiricae operam dedit, nam cum biologiae studeret, concludit herbas ex aere nutrimentum capere.
Linea 74:
*''De apice theoriae'' (1464)
 
== LiberEditiones selectae ==
* Hoffmann, E. & al. (ed. 1932–2006) ''Nicolai de Cusa opera omnia''. Felix Meiner.
* Textus Latinus idemque Theodisce versus praebetur in: ''Nikolaus von Kues, Briefe und Dokumente zum Brixner Streit. Band 2: Nikolaus von Kues als Seelsorger. Briefe, Denkschriften (1453-1458). Herausgegeben von Wilhelm Baum und Raimund Senoner. ISBN 3-902005-03-3. [[Clagenfurtum|Klagenfurt]] 2000.'' ([[Nicolai Cusani epistulae instrumentaque ad litem Brixinensem pertinentia]]. Volumen 2. De Nicolao Cusano curato. Epistulae et memorabilia 1453-1458. Editores sunt Gulielmus Baum et Raimundus Senoner. [[Clagenfurtum|Clagenfurti]] 2000)
* Muethen, E. & Hallauer, H. (ed. 1976-) ''Acta Cusana''.
* Bond, H. Lawrence (ed. 1997) ''Nicholas of Cusa: Selected Spiritual Writings''. Paulist Press.
* Hopkins, Jasper (ed. 2001) ''Complete philosophical and theological treatises of Nicholas of Cusa'', I-II. AJ Banning Press.
 
== Notae ==
Line 86 ⟶ 89:
* Bellitto, Christopher; Thoma M. Izbicki; & Gerald Christianson (ed. 2004) ''Introducing Nicholas of Cusa: A Guide to a Renaissance Man.'' Paulist Press.
* Burton, S.J.G.; Hollmann, J.; & Parker, E. M. (ed. 2019) ''Nicholas of Cusa and the Making of the Early Modern World.'' Brill.
* Casarella, Peter J. (ed. 2006) ''Cusanus: The Legacy of Learned Ignorance.'' The Catholic University of America Press.
* Flasch, Kurt (2004) ''Nikolaus von Kues in seiner Zeit.'' Reclam.
* Jacobi, K. (ed. 1979) ''Nikolaus von Kues: Einführung in sein philosophisches Denken.'' Alber.