Quantum redactiones paginae "Yaus" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 1:
{{Pagina non annexa}}
[[Fasciculus:EmperorYao.jpg|thumb|Imago picta Yai inscriptione ea quae dicit: "Imperator Yaus, nomine Fang Xun, virtute par caelo, intellectu deo. Qui eum accedat veluti soli adproprinquat; qui autem eum intueatur veluti nubes vidit."]]
'''Yaus'''<ref>[[Martinus Martinius|Martini Martinii]], ''Sinicae historiae decas prima : res a gentis origine ad Christum natum in extrema Asia, sive magno Sinarum imperio gestas complexa'', [https://echo.mpiwg-berlin.mpg.de/ECHOdocuView?url=/mpiwg/online/permanent/library/6R9MRSH6/pageimg&start=31&pn=40&mode=imagepath p. 36].</ref> ([[Sinice]] 堯 ''Yáo'') fuit magnus [[rex]] mythicus [[Sinae|Sinarum]] ante [[familia Hia|familiam Hia]] regnatricem conditam, in ordine [[Tres augusti et quinque imperatores|trium augustorum et quinque imperatorum]] numeratus.
 
== Vita ==
Secundum [[Cienus|Cieni]] ''[[Opus chronographicum]]'' filius erat [[Cous|Coi]] (嚳) regis magni; quo decedente, delato imperio primum [[Cheus (filius Coi)|Cheo]] (摯) fratri maximo natu, brevi postea annos viginti natus regnum adipiscebatur, cum maiorem in gratiam principibus tribuum iniisset; fama est omnium eius gentis primum leges constituisse, ne quis inpune malefaceret, [[calendarium|calendarium]]que iussisse per longam caeli observationem conficere.
 
Diluvio postea omnibus in Sinarum terris crebrescente, quod nec novem per annos potuerat coercere, inveniri iussit qui ad tale rerum discrimen dignus; relatum filium quendam caeci, nomine [[Xunus|Xunum]] (舜), heredem fecit, collocatis ipsius filiabus in matrimonium, cui rerum summam tertio anno detulit. Alii verum scriptores iam antiquiores de narratione hac dubitant: nam Yai regnum hunc non per voluntariam abdicationem, sed dolo et violentia sibi arrogavisse, postquam ille in exsilium expulisset; quod autem in aetate Confuciana mendacium de translatione imperii fictum esse, ut tamquam veritas rerum usque adhuc praevaleret.