Quantum redactiones paginae "Nicolaus Cusanus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 36:
Inter Cusani opera excellebant ''De Docta ignorantia'', ''De conjecturis'', et ''Conjectura de novissimis diebus''. In hoc, quod novissime diximus, maxime perspicuae erant novae de structura systematis solaris cogitationes theoriae [[Copernicus|Copernicanae]] antecedentes. In metaphysica Cusanus de structura universi aliter cogitabat quam ecclesia catholica. Postea eum secuti sunt Nicolaus Copernicus et [[Iordanus Brunus]], opinionum causa rogo crematus, qui Nicolaum "divinum" appellabet. Attamen Cusanus, dissimilis Copernico, non proposuit singula, ut 'terrà circumiri solem', et videtur propter hoc controversias fatales evitasse, fortasse summo statu ecclesiastico defensus.
 
Cusanus 'doctam ignorantiam', relativitatem perceptionum sensoriarum, defendebat. Intellexit enim omnia opposita, item atque omnes vicissitudines tandem in summum universum, infinitum inexploratumque ut ipse Deus, venire. Quae docta ignorantia defuit Aristoteli, qui propterea in mundum finitum et absolutas perceptiones sensorias credidit. Cogitandi ratio Cusani singularitatem cuiusque hominis proferebat. Dixit enim, cum hominum vitae condiciones dissimiles essent, suam cuique propriam visionem cernendique facultatem esse. Eadem ratione putabat cuique homini differentem discrnendi facultatem esse: qua de causa ingenia hominum inter se differre. Etiam inter primos investigationi empiricae operam dedit, nam cum biologiae studeret, concludit herbas ex aere nutrimentum capere.
 
Cusanus etiam quasdam sui temporis quaestiones practicas suscepit tractandas. Volebat enim calendarium, quod a solari tempore relictum erat, eodem modo redintegrare, quo postea [[Gregorius XIII|Gregorio XIII]] papa anno [[1582]] perductum est. Praeterea ad formandam [[tabula geographica|descriptionem geographicam]] [[Europa]]e contulisse videtur, quod in
''[[Liber chronicarum (Schedel)|Libro chronicarum]]'' anno [[1493]] ab [[Hartmannus Schedel|Hartmanno Schedel]] edito apparet. In libro ''De quadratura circuli'' quaestionem [[quadratura circuli|quadraturae circuli]] cum munere veritatis quaerendae comparavit.
 
== Cusanus auctor medicinae ==
Cusanus in libro ''de staticis experimentis'' ([[1451]]) tractavit quaestiones medicinae, quas sermone inter laicum et scolarem excitavit. Persuasit sibi ponderationem quam verissimam esse rationem metiendi. Itaque studium [[materia (physica)|materiarum]] earumque amplitudine et pondere separationem extulit. Ad densitatem metiendam usus est [[pycnometrum|pycnometro]], vasculo vitreo, cuius pondus amplitudoque, cum vacuum et aqua plenum adpendebatur, constitui poterant.