Quantum redactiones paginae "Apologus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Tag: 2017 source edit
de Phaedro et allegoria
Linea 3:
'''Apologus'''<ref>[https://books.google.be/books?vid=GENT900000084789 Aesopi... apologi, 1521]; "Aesopicorum apologorum" ([https://books.google.ru/books?id=X_tXAAAAcAA in editione Quintiliani, Parisiis 1549], p. 79), etc.</ref> est [[fabula]]rum genus, [[narratio|narratiuncula]] ficta et fabulosa, ea praesertim, in qua [[animal]]ia rationis expertia, et [[planta]]e loquentes inducuntur, quales sunt fabellae [[Aesopus|Aesopi]], [[Phaedrus|Phaedri]], etc., ex quibus aliquod vitae [[praeceptum]] eruitur. Differt a fabula, quae proprie [[mythos]] dicitur; fere autem possibilia et verisimilia continet, qualia sunt hominum ac deorum facta. Ita porro se habent inter se, ut omnis apologus fabula dici possit, non tamen contra. Nam [[poësis epica|epopeia]], verbi gratia, [[tragoedia]], [[comoedia]] apologi dici non possunt. Itaque fabula est nomen tum generis, tum speciei; apologus speciei tantum. Dictus est ex {{lang|grc|ἀπὸ}} "ab", et {{lang|grc|λέγειν}} "dicere", quia in huiusmodi fabulis aliud significari volumus, ac ipsa sonat narratio, et ab illo, quem habent, sensu ad alium traducere: vel dictus est, quasi λόγος ἀπὸ λόγου, quia aliud aperte dicit, aliud innuit.<ref>{{Forcellini}}</ref>
 
'Fabularum cur sit inventum genus', [[Phaedrus]] his<ref>Phaedrus, ''Fabulae Aesopiae'' 3, prologus (sive ad Eutychium) 33-37.</ref>. docet: servos dominis suis obnoxios sermone proprio, quae dicere voluissent, dicere ausos non esse; ita 'in fabellas' ea transtulisse, ut 'calumniam' eluderent bestias inducendo loquentes et stultitiam pravosque mores dominis ante oculos proponendo. Quem enim fugit Phaedro ipsi temporibus imperatoris [[Tiberius|Tiberii]] aerumnas et infortunia ferenda fuisse?
 
Alii apologi [[mores]] docent, alii sunt [[satura]]e, sensu latiore; sicut [[Quintus Horatius Flaccus|Horatius]] munus poetarum his descripsit: "aut prodesse volunt aut delectare poetae / aut simul et iucunda et idonea dicere vitae."<ref>Horatius, ''[[Ars poëtica (Horatius)|de arte poetica]] 333s.</ref>
Linea 15:
 
{{NexInt}}
*[[Allegoria]]
*[[Eruditio vulgaris]]
*[[Fabella puerilis]]