Quantum redactiones paginae "Nicolaus Cusanus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 34:
Cusanus philosophiam naturae in notione mystica infinitatis [[Neoplatonismus|Neoplatonicorum]] conlocavit. Credidit enim Deum esse infinitum. Quam perfectionem infinitam cerni posse in universo, quippe quod extra omnes formas et fines sit. Fieri non posse, ut terra medium mundi sit, nullumque universo esse punctum medianum. Hominem, terricolam, frustra sibi persuadere, se in medio mundi versari: namque eodem modo, si in sole aliave stella versaretur, sibi persuaderet. Locum et tempus non esse absoluta sed ad observatorem relata.
 
Inter Cusani opera excellebant ''De Docta ignorantia'', ''De conjecturis'', et ''Conjectura de novissimis diebus''. In hoc, quod novissime diximus, maxime perspicuae erant novae de structura systematis solaris cogitationes theoriae [[Copernicus|Copernicanae]] antecedentes. In metaphysica Cusanus de structura universi aliter cogitabat quam ecclesia catholica. Postea eum secuti sunt Nicolaus Copernicus et [[Iordanus Brunus]], opinionum causa rogo crematus, qui Nicolaum "divinum" appellabet. Attamen Cusanus, dissimilis Copernico, non proposuit singula, ut 'terrà circumiri solem', et videtur propter hoc controversias fatales evitasse, fortasse summo statu ecclesiastico defensus.
 
Cusanus 'doctam ignorantiam', relativitatem perceptionum sensoriarum, defendebat. Intellexit enim omnia opposita, item atque omnes vicissitudines tandem in summum universum, infinitum inexploratumque ut ipse Deus, venire. Quae docta ignorantia defuit Aristoteli, qui propterea in mundum finitum et absolutas perceptiones sensorias credidit. Cogitandi ratio Cusani singularitatem cuiusque hominis proferebat. Dixit enim, cum hominum vitae condiciones dissimiles essent, suam cuique propriam visionem cernendique facultatem esse. Eadem ratione putabat cuique homini differentem discrnendi facultatem esse: qua de causa ingenia hominum inter se differre.