Quantum redactiones paginae "Nicolaus Cusanus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 30:
Praeter ecclesiam eiusque administrationem Nicolaum magnopere in philosophia et scientiis naturalibus, praesertim in physica suae aetatis et [[medicina|arte medicina]], detinebatur. Ingentem librorum corpus habebat. In doctrina Christiana multum valebat [[fideismus]]: sola fide, nec ratione, scientiam obtineri posse. Paradoxis iunctis cum mysteriis mediaevalibus quandam cogitandi libertatem consecutus varias excogitare potuit res, quae ex doctrinis ecclesiae expeditae erant.
 
Nicolaus, etsi mystae religiosi oculis mundum intueretur, partim quidem in modum physici moderni naturam scrutabatur. Deum [[coincidentia oppositorum|coincidentiam oppositrumoppositorum]] esse dixit: in mundo enim oppositas accidere res, quae quidem non se invicem tollant, sed quandam oppositorum coniunctionem forment, quae a Deo et natura determinentur.
 
Cusanus philosophiam naturae in notione mystica infinitatis [[Neoplatonismus|Neoplatonicorum]] conlocavit. Credidit enim Deum esse infinitum. Quam perfectionem infinitam cerni posse in universo, quippe quod extra omnes formas et fines sit. Fieri non posse, ut terra medium mundi sit, nullumque universo esse punctum medianum. Hominem, terricolam, frustra sibi persuadere, se in medio mundi versari: namque eodem modo, si in sole aliave stella versaretur, sibi persuaderet. Locum et tempus non esse absoluta sed ad observatorem relata.
 
Inter Cusani opera excellebant ''De Docta ignorantia'', ''De conjecturis'', et ''Conjectura de novissimis diebus''. In hoc, quod novissime diximus, maxime perspicuae erant novae de structura systematis solaris cogitationes theoriae [[Copernicus|Copernicanae]] antecedentes. In metaphysica Cusanus de structura universi aliter cogitabat quam ecclesia catholica. Postea eum secuti sunt Nicolaus Copernicus et [[Iordanus Brunus]], opinionum causa rogo crematus, qui Nicolaum "divinum" appellabet. Attamen Cusanus, dissimilis Copernico, non proposuit singula, ut 'terrà circumiri solem', et videtur propter hoc controversias fatales evitasse, fortasse summo statu ecclesiastico defensus.
 
== Opera ==
Line 42 ⟶ 45:
 
{{NexInt}}
* [[Coincidentia oppositorum]]
* [[Universitas Nicolaus Cusanus]]
 
Line 58 ⟶ 60:
* Burton, S.J.G.; Hollmann, J.; & Parker, E. M. (ed. 2019) ''Nicholas of Cusa and the Making of the Early Modern World.'' Brill.
* Flasch, Kurt (2004) ''Nikolaus von Kues in seiner Zeit.'' Reclam.
* Jacobi, K. (ed. 1979) ''Nikolaus von Kues: Einführung in sein philosophisches Denken.'' Alber.
* Meuthen, E. (1992) ''Nikolaus von Kues (1401–1464). Skizze einer Biographie''. Aschendorff.
* Moran, D. (2008) Nicholas of Cusa (1401–1464): Platonism at the Dawn of Modernity, ''Platonism at the Origins of Modernity: Studies on Platonism and Early Modern Philosophy,'' D. Hedley & S. Hutton (ed.), 9–29. Springer.