Quantum redactiones paginae "Carolus Lauterbach" differant

de munera et sanitarua
(cat)
(de munera et sanitarua)
[[file:MJK 67610 Karl Lauterbach (Bundestag 2020).jpg|thumb|Carolus Lauterbach, epidemiologus et politicus Germanicus inclutissimus, 2020]]
'''Carolus Gulielmus''' vulgo ''Karl Wilhelm'' '''Lauterbach''' (natus die [[21 Februarii]] [[1963]] [[marcodurum|Marcoduri]]) [[medicus]] et [[politicus]] [[germania|Germanicus]] est [[democratia socialis|democratiam socialem]] confitens.
 
==Vita==
Postquam epidemiologiae et oeconomimae[[oeconomica]]e [[hygiene|sanitariae]] studuit in [[universitas Harvardiana|Universitate Harvardiana]] doctor creatus est. Annis inter 1998 et 2005 [[colonia Agrippina|Coloniae Agrippinae]] Instituto oeconomiae sanitariae et epidemiologiae clinicae (IGKE) praefuit; ex anno 1996 docens [[Bostonia]]e erat a Schola Havardiana de salute publica invitatus. Ibidem inde ab anno 2008 professoris adiuncti muneris functus est. Annis inter 1999 et 2005 in praesidio peritorum sedebat qui emolumenta systematis sanitarii in [[Germania]] inspicerent promoverentque. Anno 2003 laborem frugiferum in sic dicta Commissione Rürup incohatus est ut pecuniarum usu quam optimo securitas sanitaria omnium efficax mansura esset. [[Factio socialis democratica Germaniae]] Agrippinenis eum statutis elaborandis arcessiverat. Lauterbach ex anno 2004 in praesidio factionis citatae de assecuratione civium generali cogitat meditatur ponderat.
 
In [[Dieta foederalis Germaniae|Dieta foederali Germaniae]] ex anno 2005 senator est. Saepissime in [[Coronavirus|Coronaviro]] superando consilium dat et rectioni Germanicae et spectatoribus televisificis sive auscultatoribus radiophonicis. Praeter multas tractationes scientificas libros populares de sanitate publica servanda pepigit.
25 072

recensiones