Quantum redactiones paginae "Nicolaus Cusanus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 13:
Ab anno [[1431]] ad [[1437]] fuit particeps [[concilium Basiliense|concilii Basileensis]], quod [[conciliarismus|conciliarismum]] sive supremam auctoritatem in administranda ecclesia [[oecumenicum concilium|oecumenico concilio]] vindicaret, nam conciliaristae summam in administranda ecclesia auctoritatem non ad papam sed lege naturali ad totam communitatem ecclesiae pertinere debere censebant: papam non nisi servum inter servos esse nec solum opiniones totius communitatis exprimere posse. Scripturam "De concordantia catholica" ecclesiis illuc congregatis dedicavit. In qua scriptura summam auctoritatem conciliorum defendit contra [[Eugenius IV|Eugenii papae]] potestatem. Aliis quoque scriptis adgressus est adulterinas litteras mandatorias paparum, sicut anno [[1433]] ratione [[philologia|philologica]] [[Constitutum Constantini]] falsum esse demonstravit: [[Constantinus I|Constantinum Magnum]] numquam [[imperium Romanum]] occidentale [[ecclesia catholica|ecclesiae catholicae]] dono dedisse.
 
Cusanus ex ea lege conciliaristica fieri dixit, ut omnes homines — comprehensis principibus — natura aeque potentes ac liberi sint. Ideo legibus communiter statutis maiorem auctoritatem esse quam iussis principis. Etiam principem legaliter electum accommodare se debere ad vim moralem legum, quippe quae omnium civium voluntatem manifestent. Constat igitur conciliarismum primam formam [[democratia]]e fuisse.
 
Concilium Basileense cladem accepit, nam papa cum fautoribus rationem veteris regiminis restituit. Itaque animadvertendum erat Cusano, concilia ecclesiastica unitatem in ecclesia catholica efficere non posse. Ideo Decembri mense 1436 Nicolaus mutato animo pedibus iit ad eos, qui Eugenio papae cedere volebant, et brevi ardens factus est defensor pontificiae potestatis. Mense Augusto 1437 Nicolaus et duo alteri legati Constantinopolin navigaverunt ab Eugenio papa missi, qui unionem inter ecclesias orientales et occidentales constituere temptarent. Sed reconciliatio eo itinere facta brevis erat.
 
[[Episcopus]] [[Brixino|Brixinensis]] meruit, Cardinalisque Romanae Ecclesiae, tituli [[Sanctus Petrus ad Vincula|Sancti Petri ad vincula]], creatus a Papa [[Pius II|Pio II]] anno [[1450]]. [[Universitas|Alma mater]] eius fuit [[Universitas Patavina]]. Obiit Tuderti anno [[1464]], [[sepulcrum|sepultus]] est in ecclesia titulari sua.
 
Philosophia [[Ioannes Picus Mirandula|Ioannem Picum Mirandulam]] et [[philosophia moderna|philosophos hodiernos]] Neo-Kantianos, sicut [[Ernestus Cassirer|Ernestum Cassirer]], penitus movit.
 
 
[[Episcopus]] [[Brixino|Brixinensis]] meruit, Cardinalisque Romanae Ecclesiae, tituli [[Sanctus Petrus ad Vincula|Sancti Petri ad vincula]], creatus a Papa [[Pius II|Pio II]] anno [[1450]]. [[Universitas|Alma mater]] eius fuit [[Universitas Patavina]]. Obiit Tuderti anno [[1464]], [[sepulcrum|sepultus]] est in ecclesia titulari sua.
== Testimonia ==
[[Iacobus Faber Stapulensis]], [[editor]] primus operum Cardinalis De Cusa, opinatus est:
 
Philosophia [[Ioannes Picus Mirandula|Ioannem Picum Mirandulam]] et [[philosophia moderna|philosophos hodiernos]] Neo-Kantianos, sicut [[Ernestus Cassirer|Ernestum Cassirer]], penitus movit.
<blockquote>Talis fuit Cusae dicendi character in quo potius intelligentia quam sermonis flos requiri debeat.Quamquam nec deest sermonis flos atque gratia & magis theologo sancto supramundanoque philosopho accommodus quam seculari viro. Theatralique pompa dedito. [[Mathematica|Mathematicas disciplinas]] nemo profundius penetravit & illa attingere tentavit in quorum perquisitione nullus maiorum non succubuit, quaequae ante omne aevuum latuerunt, maxima sacrae Matheseos [[mystica|mysteria]] aperuit."<ref>Testimonium hoc apparens in prologo editionis Fabris, et tamen in epistola dedicatoria Basileensis editionis anno MDLXV. Domini Nicolai de Cusa Cardinalis utriusque Iuris Doctoris (...) Opera. ex off. Henripectrina. Basileae. MDLXV. vol. I, fol. aa rº.</ref></blockquote>
 
== Opera ==
Line 49 ⟶ 48:
* Flasch, Kurt (2004) ''Nikolaus von Kues in seiner Zeit.'' Reclam.
* Meuthen, E. (1992) ''Nikolaus von Kues (1401–1464). Skizze einer Biographie''. Aschendorff.
* Moran, D. (2008) Nicholas of Cusa (1401–1464): Platonism at the Dawn of Modernity, ''Platonism at the Origins of Modernity: Studies on Platonism and Early Modern Philosophy,'' D. Hedley & S. Hutton (ed.), 9–29. Springer.
{{Myrias|Homines}}
* Sigmund, Paul E. (1963) ''Nicholas of Cusa and Medieval Political Thought.'' Harvard University Press.
* Stallmach, J. (1989) ''Ineinsfall der Gegensätze und Weisheit des Nichtwissens.'' Aschendorff.
 
[[Categoria:Philosophi|Nicolaus Cusanus]]