Quantum redactiones paginae "Leonidas I" differant

Content deleted Content added
m ~
Tag: Disambiguation links
 
Linea 4:
 
==De gente ==
Leonidas fuit filius regis Anaxandridae et primae eius uxorisː ex omnibus filiis regis tertius natu erat, e filiis primae uxoris secundus (maior natu erat Dorieus, minor Cleombrotus)<ref>[[Herodotus]], ''[[Historiae (Herodotus)|Terpsichore]]'' 39-41.</ref>. Cum obiit Anxandridas [[Cleomenes I|Cleomenes]] e secunda quidem uxore natus sed omnium filiorum maximus natu et Dorieus primus e filiis primae uxoris de successione contenderunt. Spartani Cleomenem praeverterunt quia maior natu erat; Dorieus itaque preregre profectus est ubi brevi periit. Cleomeni vero sine maribus liberis mortuo successit Leonidas. Cui anno 480 successit filius [[Pleistarchus|Pleistarchos]] adhuc puer, quem uxor [[Gorgo (Sparta)|Gorgo]], Cleomenis regis filia<ref>''[[Historiae (Herodotus)|Polyhymnia]]'' 239.</ref>, Leonidae pepererat. Eius tutela primo fratri [[Cleombrotus (regens Spartae)|Cleombroto]] mandata est qui exercitui [[Isthmus Corinthius|isthmum Peloponnesiacum]] munienti anno 480 a.C.n. praeerat<ref>''[[Historiae (Herodotus)|Urania]]'' 72.</ref> et anno proximo obiit; quo mortuo [[Pausanias (dux Lacedaemonius)|Pausanias]], Cleombroti filius, cuius posteri regnaturi erant, tutor regis factus est.
 
== De monumento ==