Quantum redactiones paginae "Nestor" differant

11 octeti additi ,  9 months ago
m
~
No edit summary
m (~)
{{Augenda|2019|03|11}}
{{Videdis|Nestor (discretiva)}}
'''Nestor''' (Νέστωρ) in [[mythologia]] [[Graecia|Graeca]] fuit [[rex]] [[Pylos|Pyli]], [[urbs|urbis]] [[Graecia|Graecae]], [[senex]], qui [[bellum Troianum|bello Troiano]] sapientissimus omnium Achaiorum est. Nonaginta naves e [[Messenia (nomus Graeciae)|Messenia]] [[Ilium]] duxit<ref>''Ilias'' II.591-602.</ref>. In [[Ilias|Iliade]] consultor prudentissimus [[Agamemnon]]is prodit, in [[Odyssea]] a [[Telemachus|Telemacho]] [[Ulixes|Ulixis]] filio aditur, ut quaecumque de sorte patris sciat ab eo discat. Filius Nelei et Chloridis erat, fratres fuerunt Chromios et Periclymenos, soror Perô<ref>''[[Odyssea]]'' XI.281-7</ref>. Ex Anaxibia uxore plures filios genuit, [[Antilochus|Antilochum]], Thrasymeden, Stratium etc.
 
== Notae ==
<references />
 
== Fontes ==
* ''[[Ilias]]'' et ''[[Odyssea]]'' Homeri
99 157

recensiones