Quantum redactiones paginae "Hugo Simberg" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 2:
'''Hugo Gerhard Simberg''' (natus [[24 Iunii]] [[1873]] [[Fredericia (Finnia)|Fredericiae]], mortuus [[17 Iulii]] [[1917]] in [[Aehtaeri]]s Finniae) fuit pictor [[Finnia|Finnicus]].
 
Simberg primum [[Viburgum (Russia)|Viburgi]] arti pingendi studuit ab anno [[1891]], deinde [[Helsingia (Finnia)|Helsingiae]] annis [[1893]]–[[1895]], ab anno autem [[1895]] discipulus erat [[Akseli Gallen-Kallela]]e pictoris, qui iam eo tempore bonam assectus erat famam.
 
Anno [[1903]] [[Ecclesia Cathedralis Tamperensis]] aedificari coepta est [[Tammerforsia]]e, et Hugoni Simberg et [[Magnus Enckell|Magno Enckell]] mandatum est ecclesiam picturis ornare. Simberg duas picturas in parietem, ''Haavoittunut enkeli'' et ''Kuoleman puutarha'' (vide imagines infra) atque in partem mediam ecclesiae longum opus ''Köynnöksenkantajat'' pinxit. Haec facta sunt fortasse notissima opera eius.