Quantum redactiones paginae "Ingeborg Bachmann" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 7:
 
==Gravitudo==
In poeseos initio rhythmi liberi lingua exactissima praevalebant ad exprimendum angorem de [[existentiaexsistentia]] ob res contemporaneas infesta et ad evocandos renisus (»Die gestundete Zeit«, 1953; »Anrufung des Großen Bären«, 1956). In poematibus quaestum est de libertate et amore - praesertim etiam e amoris visione feminea, e.g. in historia »Das dreißigste Jahr« (1961) et in [[mythistoria]] praetitulata »Malina« (1971): ibi mulier quaedam vane identitatem femineam in mundo masculo servare tentat atque retentat. Quae [[mythistoria|fabula Milesia]] opus unum finitum est in incepto mortis generibus describendis ''(Todesartenprojekt)''. Hactenus citentur et fragmenta mythistorica post mortem anno 1979 edita quibus tituli »Der Fall Franza« et »Requiem für Fanny Goldmann«. Quibus ultimis textibus Ingeborg Bachmann ceryx et praeco [[feminismus|feminismi]] facta est.
 
Loci similes etiam in dramatibus radiophonicis inveniuntur inter quae mentionis dignissimum opusculum »Der gute Gott von Manhattan« (1958) cum technica audibili satis moderna. Insuper commentarios et criticas commentationes (scientificas) de litteris exaravit. Interpretata est opera [[iosephus Ungaretti|Iosephi Ungaretti]] Itali et [[thomas Wolfe|Thomae Wolfe]] Americani.