Quantum redactiones paginae "Love, So Divine" differant

Content deleted Content added
m +Titulus italicus &c.
MARCVS (disputatio | conlationes)
No edit summary
Linea 4:
[[Fabula]], quae ad genus [[Comoedia|pellicularum comoedicarum]] amatoriarum pertinet, de duobus [[Seminarium|seminarii]] cuiusdam discipulis narrat, qui involuntariae vasculi cuiusdam sacri pretiosi a [[papa]] benedicti fracturae [[Reus|rei]], [[Mensis|mense]] ante tempus ipsorum provectioni ad [[Sacri Ordines|ordines sacros]] constitutum operosa nonnullarum [[Hebdomas|septimanarum]] commoratione apud quandam [[paroecia]]m ruralem multantur. Ibi unus ex iis, Kim Gyu-shik nomine (quem [[Actor|histrio]] [[Kwon Sang-woo]] agit), [[amor]]e, per varios casus, flagrare incipit parochi neptis, [[Mulier|feminae]] adulescentis lascivibundae atque aliquatenus bibulae Yang Bong-hie nomine (quam Jeon Hae-rim, saepius [[Ha Ji-won]] appellata, agit), quae ne [[Baptismus|baptizata]] quidem est et ad sponsum suum conveniendum in [[Corea]]m ex [[Civitates Foederatae Americae|Civitatibus Foederatis Americae]] regressa apud eandem [[Ecclesia (aedificium)|ecclesiam]] paroecialem ad tempus commoratur. Neque sacra Kim Gyu-shik illius ordinatio—qui [[Caelibatus|caelibatum ecclesiasticum]] amplecti non valet,—neque nuptiae Yang Bong-hie—a sponso derelictae, dein ab eodem, sed sero, iterum allectae—denique consummabuntur, sed haec se ad [[baptismus|baptismum]] recipiendum parabit.
 
"Deo gratias," verba [[Lingua Latina|Latina]], quae exotica hac in pellicula videntur esse seminariique [[Ecclesia Catholica Romana|Catholici]], interdum perperam intellecta atque adhibita (una cum verbis "benedicamus Domino", cum inscriptione "Ritus Ordinationis", cum canticis sacris Latinis) arcanum colorem exprimit, totius fabulae filum videtur tandem praebere, in seminarii vita et... post eam.
 
== Nexus externi ==