Quantum redactiones paginae "David Humius" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 125:
 
Num hoc dictum "Deus universum creavit" in re scientifica posita est? Num concludere possumus percipi posse mundum naturalem, et ordinatum ac dispositum videri, quippe cuius prima causa Deus sit? Secundum empiristicam philosophiam causalem Humii haec conclusio non valet. Censet enim Humius sine repetita experientia intellegi non posse, quae sit causa perceptae naturae, quae ordinatim crescit: "sola experientia nobis cuiuslibet rei causam ostendere potest."<ref>''Dialogues'' 2.13.</ref> Omnes opiniones ad causam et effectum relatae arbitrariae sunt. In incerto est, an ulli effectui causa sit humanae rationi comprehensibilis. Ponentes excogitatorem intellegentem humanae menti comparabilem "in eo peccamus, quod scelestissimam et angustissimam iniquitatem ostendimus, et exemplar totius universi nos facimus."<ref>''Dialogues'' 3.12 "we are guilty of the grossest and most narrow self-centredness, making ourselves the model of the whole universe."</ref> Facete admonet nescire nos, an creator universi homini similis sit. Aut fortasse infinita aranea tela texens, sicut in religione Brachmanarum.<ref>Cf. ''Dialogues''7.17.</ref>
 
Cum idea 'Dei' inobservabilis sit, nec constantem causae et effectus experientiam ad Deum et universum pertinentem habeamus, Humius agnosticismum sustinere videtur: "Hoc argumentum omnino extra humanam experientiam est".<ref>EHU 11.23).
 
=== De posteriore vi et effectu ===
Humius multas res gestas in omnibus fere philosophiae locis praestitit, multosque philosophos posteriores cogitationibus accendit, ut suas theorias formarent. Ecce aliquot exempla. Philosophia moralis in sentimentis posita, nec non liberalis cogitandi ratio oeconomica Humii aliquam vim habuit ad philosophiam moralem et oeconomicam [[Adamus Smith|Adami Smith]], et [[Immanuel Kantius]], primo perlecto ''Enquiry'', dicit (in ''Prolegomenis'') se ex somno dogmatico expergefactum esse.