Quantum redactiones paginae "Moscua" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 6:
'''Moscua'''<ref>{{Graesse}}; [http://ephemeris.alcuinus.net/archi2007/breves.php?breves ''Ephemeris'' 2007/Breves]. Quamquam una tantum nominis forma in titulo et lemmate adlata opus est, nihil est, quin curiositatis causa alias quoque nominis formas quandoque usitatas adiciamus, quae sunt: '''Mosqua''', '''Moscovia''' (ambae formae ex Graesse) et denique '''Moscha''' ([http://www.uni-mannheim.de/mateo/camenaref/hofmann/hof3/s0222a.html Ioannes Hofmannus, ''Lexicon universale,'' tomus III, p. 222]).</ref> ([[Russice]] Москва́, [[translitteratio|tr.]] ''Moskvá'') est [[Caput (urbs)|caput]], [[urbs]] frequentissima, et [[divisio administrativa Russiae|subiectum foederale]] frequentissimum [[Russia]]e, etiam metropolis [[Regio Moscuensis|regionis Moscuensis]] (cuius pars tamen non est) et [[Districtus Foederalis Centralis|Districtus Foederalis Centralis (Medii)]] [[Foederatio Russica|Foederationis Russicae]]. Maximi momenti est Russiae [[continens|continentisque]] sedes [[civilitas|civilitatis]], [[oeconomia]]e, [[cultura]]e, [[Scientia (ratio)|scientiae]], [[religio]]nis, [[aerarium|aerarii]], [[educatio]]nis, [[transportatio]]nis. Moscua [[septentrio]]nalissima (sed non [[Harbin|frigidissima]]) est [[tellus]]trium [[Megapolis|megapolium]], frequentissima urbium in [[Europa]] sitarum, et, cum circa 12 decies centena milia incolarum, [[index urbium proprium civium numero digestarum|sexta a maxima urbs propria in orbe terrarum]].
 
Per saecula, urbs facta est caput seriei [[civitas|civitatum]], a [[Moscovia|Magno Ducatu Moscoviae]] [[medium aevum|medii aevi]] et insequente [[TzarRegnum Russicum|Regno Russico]] ad [[RSFSR|Russicam Sovieticam Socialisticam Foederativam Rem Publicam]], [[Unio Sovietica|Unionem Societicam]] et hodiernam [[Foederatio Russica|Foederationem Russicam]]. Moscuae exstat [[Cremlinus (Moscua)|Cremlinus]], arx antiqua quae hodie est ritum Praesidis Russici et rami exsecutivi administrationis Russiae domicilium atque unus ex nonnullis urbis [[UNESCO Mundi Hereditas|UNESCO Mundi Hereditatis]] locis. Ambae camerae [[parlamentum|parlamenti]] Russici, [[Duma Civitatis]] et [[Concilium Foederationis Russiae|Concilium Foederationis]], Moscuae sedent.
 
Moscuae sunt nonnulla [[epitheton|epitheta]], quorum plurima ad eius [[magnitudo|magnitudinem]] et statum intra civitatem spectant: [[Tertia Roma]] (Третий Рим), Singulum Saxum Album (Белокаменная), Primum Solium (Первопрестольная).