Content deleted Content added
MARCVS (disputatio | conlationes)
→‎"Latina"?: nova pars
Linea 2 055:
:PS: Please also delete the accidental pages I created during its page creation. I've marked them for delete with the appropriate template. - [[Usor:Klein Muçi|Klein Muçi]] ([[Disputatio Usoris:Klein Muçi|disputatio]]) 12:23, 4 Octobris 2021 (UTC)
::I'll do it. Also I'll study the information you link to. I suggest you write an English message on the Taberna requesting to use this bot. If you write it at about 14:00 tomorrow (or after), I will follow on with a message explaining in Latin and supporting your request. [[Usor:Andrew Dalby|Andrew Dalby]] ([[Disputatio Usoris:Andrew Dalby|disputatio]]) 13:37, 4 Octobris 2021 (UTC)
 
== "Latina"? ==
 
Salve, egregie Andrea; ad te hac de causa scribo, quod scio te esse inter assiduissimos Vicipaediae moderatores deque Vicipaedia optime meritum. Miror quod, postquam Vicipaedia Latina permultis optimis commentationibus iam est aucta, id quod in serie vinculorum apparet ad sermonem Latinum apud Vicipaediam eligendum est etiamnunc titulus “Latina”, qui sane est nexus per quem ad quamlibet commentationem Latinam acceditur. “Latina” tantum, nisi forte vox sit neutri generis pluralisque numeri, non aptum ad hoc vocabulum esse videtur, cum oporteat dicere “Lingua Latina”. Si longitudo tituli metuitur, consideretur titulus similis alterius sermonis Vicipaedici: “Lingua Franca Nova”. Non timent linguae Francae novae fautores huiusmodi longitudinem, dummodo nomen sermonis quem colunt etiam apud indicem nexuum bene exprimatur. Ceterum “Latine” quoque licet adverbialiter scribere. Ne pravum demum exemplum praebeamus falsamque auctoritatem adiciamus eis qui solent dicere, ut exemplum afferam, “Latinam amo” pro “Linguam Latinam amo”, quid agere possumus? Optime valeas.[[Usor:MARCVS|MARCVS]] ([[Disputatio Usoris:MARCVS|disputatio]]) 12:49, 20 Octobris 2021 (UTC)