Quantum redactiones paginae "Conventus Sanctae Crucis Ienensis" differant

Content deleted Content added
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
No edit summary
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
Linea 1:
[[file:Karmeliterkloster Jena - 8.jpg|thumb|Monachium Carmelitarum Ienense nuperrime renatum]]
'''Monasterium Sanctae Crucis''' (Theodisce: ''Kloster zum heiligen Kreuz'') conventus Carmelitarum [[Iena]]e fuit saeculis XV et XVI florens. Una cum fano eiusdem nominis in tribu ''Zweifelbach'' in meridie nuclei urbani mediaevalis inveniebatur (- ubi nunc [[odeum]] illustre. Vestigia nonnulla nostros in dies servata sunt quae nuper detecta se vulgo rususrursus revelant.
 
== Historia==
Ienae iam anno 1382 casa parva Carmelitarum de [[Pößneck]] provenientium exstiterat. Anno 1414 autem pater provincialis annuntiavit se Ienae latifundia nactum esse monasterio exstruendo. Documentum quoddam anno 1418 confectum patefacit permissionem magistratus de usu templi Sanctae Crucis, quod in area Zweifelbach stabat. Margraviis Frederico et Vilhelmo [[misnia|Misniensi]] monasterioli fundatio cordi erat, quippe qui ipsi Carmelitae facti essent. Itaque [[Ordo Fratrum Praedicatorum]] et [[Ordo Cisterciensis]] in gremio Ienensi ordinem tertium accipere debebant. In principio autem aedificii erectio lente progressa esse videtur, antequam donationes rem celerarent.