Quantum redactiones paginae "Zungteus" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens 'thumb|Imago Zungtei vestimenta imperatoris Sinarum gerentis. '''Zungteus'''<ref>Martini Martinii, ''De bello Tartarico'', [https://archive.org/details/bub_gb_ifmgTrrELjQC/page/n115/mode/2up p. 98].</ref> (Mandshurice {{MongolUnicode|lang=mnc|ᡥᠣᠩ<br />ᡨᠠᡳᠵᡳ}} ''hong taiji'', Sinice 皇太極), filius Thienmingi, imperator fuit primus...'
(eadem)

Emendatio ex 17:57, 11 Octobris 2021

Zungteus[1] (Mandshurice ᡥᠣᠩ
ᡨᠠᡳᠵᡳ
hong taiji, Sinice 皇太極), filius Thienmingi, imperator fuit primus familiae Cim Sinarum, nomine annali 崇德 chóngdé, qui gentem suam Mandshurienses nominavit; nam antehac ipsorum lingua Niuche, Latine autem Tartari appellabantur. Bellum Tartaricum, quod pater eius cum familia Mim Sinarum commovit, auxilio fratris Amavangi gerebat, donec anno 1643 vita excessit summamque filio Xunchio tradidit, Amavango tutore designato, qui imperio familiae Mim everso omnes Sinas in suam dicionem subiecit.

Imago Zungtei vestimenta imperatoris Sinarum gerentis.

Notae

  1. Martini Martinii, De bello Tartarico, p. 98.