Quantum redactiones paginae "Diomedes" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 9:
== In ''Iliade'' ==
Eius magna facta carmine quinto ''[[Ilias|Iliadis]]'' [[narratio|narrantur]]ː cum multos alios tum et Lycium [[Pandarus|Pandarum]] vicit atque deam [[Venus|Venerem]] filio [[Aeneas|Aeneae]] succurrentem vulneravit. Cui enim adstabat dea [[Athena]]<ref>''[[Ilias]]'' V.114-133 et 256 et 290.</ref>. Postremo Aeneae occidendi cupidus ipsum [[Apollo|Apollinem]] adortus est qui eum increpuit et reppulit<ref>''[[Ilias]]'' V.431-470.</ref>. Nihilominus Achaei equos Aeneae rapuerunt qui ex ipsa stirpe erant illorum quos [[Iuppiter]] olim [[Tros|Troi]] dederat, rapti [[Ganymedes|Ganymedis]] pretium ut solveret<ref>''[[Ilias]]'' V.263-273.</ref>. Paulo post cum deum [[Ares|Aren]] [[Hector|Hectori]] adstantem vidisset prudenter primo recedere maluit "clara voce insignis" (''βοήν ἀγαθός'') Diomedes<ref>Ilias V.596-606.</ref>. Deinde ipsa Athena, cum ingentem stragem suorum vidisset, eum ad proelium hortata est et dum ipsa [[Auriga (discretiva)|aurigae]] vice fungitur heros Achaeus Aren vulnerat et a proelio arcet<ref>''[[Ilias]]'' V.793-863.</ref>. Quocirca vates Troianorum [[Helenus]] existimabat numquam Troianos ita Achillem timuisse ut nunc Diomedem horrescunt<ref>''[[Ilias]]'' VI.96-101.</ref>. Sexto carmine cum iam in eum rueret hospitem paternum agnovit, Glaucum, [[Bellerophon|Bellerophontis]] nepotemː etenim Bellerophon olim ex [[Argus|Argo]] in [[Lycia|Lyciam]] migraverat. Tum Glaucus et Diomedes manus iunxerunt et arma inter se mutaverunt, nolentes invicem pugnare<ref>''[[Ilias]]'' VI.119-236</ref>. Libro decimo Ulixem comitem sibi elegit atque nocte ad Troianum exercitum contenditː speculatorem Troianum Dolonem ceperunt a quo certiores facti de adventu regis [[Thracia|Thracum]] [[Rhesus (rex Thracum)|Rhesi]], duo heroes ipsum regem occidere potuerunt atque equos eius usque ad Achaeorum naves perducere<ref>''[[Ilias]]'' X.218-79.</ref>. Carmine undecimo cum iam fugerent Achivi Diomedes et Ulixes aciem restituerunt. Quin etiam Diomedes Hectorem fugavit donec et ipse [[Paris (heros)|Paridis]] sagitta vulneratus e pugna recedere cogeretur<ref>XI.310-400.</ref>.
 
== In Italia ==