Quantum redactiones paginae "David Humius" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 91:
 
Passiones Humius impressiones esse dicit. Passionum duo esse genera, directum et obliquum. Passiones directae sunt impressiones praesentes boni vel mali, doloris vel voluptatis.<ref>''Treatise'' 2.1.1.4.</ref> Obliquarum autem passionum origo similiter in impressionibus est, sed complexiones impressionum magis contortae sunt. Humius in passiones praesentes numerat cupiditatem, fastidium et aversationem, levamen, laetitiam, spem, metum, desperationem et securitatem, nec non his contraria. In obliquas autem passiones adducit impressionum complexiones, sicut superbiam, humilitatem, ambitionem, vanitatem, amorem, iram, invidiam, misericordiam, iram et liberalitatem, et his opposita. Passiones directae sunt impressiones praesentes, ut sensus doloris et voluptatis. Bestias quoque ait Humius has passiones experiri, quippe quae tamen nihil nisi voluptatis aut irae adfectus sint.
 
Adfectus, inclusis instinctibus praeter rationem, putat Humius causas esse agendi, et opinionem suam [[rationalismus|rationalismo]] contrariam ita concludit: "Ratio passionibus servit aut servire debet."<ref>''Treatise'' 2.3.3.4.</ref> Passiones nos honeste agentes movent. Quae motiva praestabilita sunt. Sicut in natura, res in mundo humano, sicut desideria et animi motus, ex causis efficiuntur. De [[liberum arbitrium|libero arbitrio]], Humius [[compatibilismus|compatibilismo]] favisse plerumque putatur, id est, existimasse liberum arbitrium et [[determinismus|determinismum]] causalem non penitus diiuncta esse.