Quantum redactiones paginae "Gubernium Ieniseense" differant

Summarium vacuum
No edit summary
No edit summary
{{L}}
{{Capsa subdivisionis Vicidata}}
'''Gubernium Ieniseense'''<ref>Cf. "[[provincia Ieniseensis]]".</ref> ([[Russice]]: Енисейская губерния, [[translitteratio|tr.]] ''Enisejskaja'' vel ''Jenisejskaja gubernija'') erat [[gubernium|prisca administrativa]] [[Russia]]e pars, metropolim habens [[Crasnoiarium]] ([[Ienisea (urbs)|Ienisea]] autem urbs caput [[ujezd|circuli)]] tantum erat), anno [[1822]] in [[Imperium Russicum|Imperio Russico]] e parte [[gubernium Tomense|gubernii Tomensis]] creata annoque [[1925]] in [[RSFSR|Re Publica Sovietica Foederativa Socialistica Russica]] [[URSS|Unionis Sovieticae]] abolita, terris gubernii priscis in territorium Sibericum inclusis.
 
Gubernium Ieniseense, in [[Siberia Orientalis|Siberia Orientali]] ad [[Ienisea]]m accolasque eius situm, ab occidente gubernia Tomense et [[Gubernium Toboliense|Toboliense]], ab oriente [[Regio Iacutorum|regionem Iacutorum]] et [[gubernium Ircutense]], a meridie enim [[Sinae (regio)|Sinas]] contingebat, a septentrione autem [[Oceanus Arcticus|Oceano Arctico]] alluebatur. Anno [[1897]] haec gubernia a 570 161 hominibus incolebatur.
25 466

recensiones