Quantum redactiones paginae "David Humius" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 74:
 
Nec bestias perceptione omnia cognoscere, sed aliquo mentis instinctu. Homines quoque natura agunt. Iam in ''Treatise'' dicit rationem nihil aliud esse quam quendam mirabilem et incomprehensibilem instinctum in mente situm.<ref>''Treatise'' 3.16.9.</ref> Rationem igitur quendam definit instinctum. Quamvis diversi sint, tamen hominem docet vitare ignem eodem modo quo docet avem ova parere et pullos suos custodire. In hominum et bestiarum coniecturis rebus nixis putat Humius nullam esse differentiam [[essentia]]lem. Ratiocinatio experimentalis, quae communis est [[gens humana|homini]] et bestiis, nihil est nisi quidam instinctus vel vis mechanica, quae apud nos valet, nec agnoscitur.<ref>''Enquiry Concerning Human Understanding'' 9.6.</ref> Humius, cum et hominum et bestiarum ratiocinationem causalem in experientia innatoque instinctu positam esse dicit, homines et bestias similes esse animantes naturales existimat. Vita humana et vita animalis iisdem legibus parent et postremo [[leges motus Newtoni|legibus motus]] subiectae sunt.<ref>''Of Suicide'' 8.</ref>
 
Humii ratio cogitandi, si eam naturalistico iudicio intuemur, non utique scepticismum redolet, nam putat nos, quippe qui animantes instinctibus moribus et consuetudinibus ducamur, constanter ac late, puta, de existentia mundi externi dubitare non posse.
 
{{Citatio|Homines naturali instinctu vel praesumptione ferri videntur ad habendam sensibus fidem; et sine ulla ratiocinatione, vel fere ante usum rationis, semper universum externum esse putamus, quod non a perceptis nostris pendeat, sed exsistat, etiamsi nos et omnes creaturae sensibiles absentes vel deleti sint. Etiam creatura bestiarum pari opinione regitur, hancque opinionem rerum externarum in omnibus cogitationibus, consiliis, actionibus conservat.
* It seems evident that men are carried, by a natural instinct or prepossession, to repose faith in their senses; and that, without any reasoning, or even almost before the use of reason, we always suppose an external universe, which depends not on our perception, but would exist, though we and every sensible creature were absent or annihilated. Even the animal creation are governed by a like opinion, and preserve this belief of external objects, in all their thoughts, designs, and actions.|''Enquiry Concerning Human Understanding'' 12.7.}}
 
Cum caecum et validum instinctum naturalem secuti sumus, semper credimus "imagines sensibus expositas res externas esse."<ref>''Enquiry Concerning Human Understanding'' 12.8.</ref> Dicit enim Humius nos, quippe qui actores cotidiani simus, dubitationem Cartesianam late sustinere nequire.