Quantum redactiones paginae "Rassa" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 9:
::"... διὸ ἀνθρώπου λευκότης οὐ ποιεῖ οὐδὲ μελανία, οὐδὲ τοῦ λευκοῦ ἀνθρώπου ἔστι διαφορὰ κατ᾽ εἶδος πρὸς μέλανα ἄνθρωπον, οὐδ᾽ ἂν ὄνομα ἓν τεθῇ. ὡς ὕλη γὰρ ὁ ἄνθρωπος, οὐ ποιεῖ δὲ διαφορὰν ἡ ὕλη: οὐδ᾽ ἀνθρώπου γὰρ εἴδη εἰσὶν οἱ ἄνθρωποι διὰ τοῦτο, καίτοι ἕτεραι αἱ σάρκες καὶ τὰ ὀστᾶ ἐξ ὧν ὅδε καὶ ὅδε: ἀλλὰ τὸ σύνολον ἕτερον μέν, εἴδει δ᾽ οὐχ ἕτερον, ὅτι ἐν τῷ λόγῳ οὐκ ἔστιν ἐναντίωσις. τοῦτο δ᾽ ἐστὶ τὸ ἔσχατον ἄτομον: ὁ δὲ Καλλίας ἐστὶν ὁ λόγος μετὰ τῆς ὕλης: καὶ ὁ λευκὸς δὴ ἄνθρωπος, ὅτι Καλλίας λευκός: κατὰ συμβεβηκὸς οὖν ὁ ἄνθρωπος."<ref>Aristotelis, ''Metaphysica'', 1058b.</ref>
::"... quam ob rem albitudo hominis hanc [''h.e. speciem''] non constituit nec nigritudo, neque differentia est specialis inter hominem album et nigrum, non etiamsi cuique appellatio propria attribuatur. Namque hominem qua materiam inspectamus, materia vero differentiam non constituit: itaque nec hominis sunt species omnes homines, etsi visceribus et ossibus e quibus conficiantur inter se differant: immo corporis universitas alia quidem cuique tamen non ad species differentes spectat, quod in forma non est contrarietas. Etenim ultima est [''hominis''] species et individua: Callias autem forma cum materia est, ut quippe et homo albus [''forma cum materia est''], propterea quod Callias [''qua individuus''] albus est: casu quidem tantum homo quidam [''albus est'']."
 
=== Aevum coloniale ===
Discriptio humani generis in rassas prima a [[Franciscus Bernier|Francisco Bernier]] [[Francogallia|Francogallo]] [[medicus|medico]] in libello ''Nouvelle division de la terre par les différentes espèces ou races qui l'habitent'' ("Nova discriptio orbis terrarum secundum varias species sive rassas quae eam habitant") anno [[1684]] edito instituta est, in quo nomen ''race'' finxit. Nec verum rassae huius omnino secundum cutis colorem dividebantur: nam Indorum ait casu modo color fuscus, Afros autem Transsaharenses ipsa natura nigros. Talibus scriptis pater saepe dicitur "rassismi scientifici", id est doctrinae de rassis e disciplinae rationibus, quod praeiudicium in alias gentes primus naturalis philosophiae modo excusavit.
 
{{NexInt}}