Quantum redactiones paginae "Vivarium Novum" differant

Content deleted Content added
 
Linea 3:
 
== Programma et methodus ==
Scholae praecipuae huius curriculi academici agunt de ''historia litterarum antiquarum'' necnon ''litterarum aetatis renatarum artium'', de ''philosophia antiquorum Graecorum'', de ''lingua et litteris antiquorum Graecorum'', de ''[[historia Romae|historia Romana]]'', de ''carminibus Latinis et Graecis''. [[Poesis|Artem poeticam]] in vitam reducere conantur melodiis quas ipsi mente fingunt inixisinnixis rythmorhythmo metrorum antiquorum. Inde consilium gregis concinentium cuius nomen est ''Tyrtarion'', a quo multi modi musici in lucem edi solent quaequi possunt in reticulo omnium gentium passim inveniri.
 
Verum quartum annum iam scholas aestivas etiam proponunt quarum fama in dies in toto orbe terrarum crescit; sibi enim proposuerunt ut homines qui numquam studuerunt linguae Latinae ita docerent ut duobus tantum mensibus auctores classicos legere discerent. Quod methodis et rationibus vividis impetrant, atque convictu discipulorum qui cottidie inter se Latine loqui tenentur.