Quantum redactiones paginae "Helenus" differant

Summarium vacuum
No edit summary
No edit summary
[[Fasciculus:Aeneas Helenus sacrifice Louvre OA7557.jpg|thumb|[[Aeneas]] et Helenus sacrificantes (circa 1530).]]
In ''Iliade'' '''Helenus''' est vates<ref>[[Cicero]], ''De divinatione'' I.89. ''[[Aeneis]]'' III.712. ''[[Ilias]]'' VI.76ː ''Ἕλενος οἰωνοπόλων ὄχ’ ἄριστος''. Auguriis enim futura praedicabat.</ref> [[Troia|Troianorum]], [[Priamus|Priami]] et [[Hecuba|Hecubae]] filius, [[Hector|Hectoris]] frater. Non tantum Hectori consilia dabat sed ipse fortiter adversus Danaos pugnabat. Secundum posteriores fabulas quas sequebatur ''[[Aeneis]]'' [[Neoptolemus|Pyrrho]], [[Achilles|Achillis]] filio, mortuo [[Andromache|Andromachen]], Hectoris viduam, uxorem ducebat et in [[Thessalia]] regnabat.
==Notae==
<references/>