Quantum redactiones paginae "Diomedes" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 6:
[[Fasciculus:Diomedes with the Palladion (Glyptothek).jpg|thumb|Diomedes with The Palladium-Glyptothek Munich]]-->
 
'''Diomedes''' ([[Graece]] Διομήδης, fere 'a [[Iuppiter|Iove]] consultus') in [[mythologia Graeca]] est [[heros]] e rebus [[bellum Troianum|bello Troiano]] gestis clarus. [[Tydeus|Tydei]] et [[Deipyle]]s filius est, et [[rex]] [[Argos|Argivus]] fit, [[Adrastus|Adrasto]] patri materno succedens. Homerus eius uxorem Aegialeam nominat<ref>''[[Ilias]]'' V.412.</ref>. In [[Ilias|Iliade]] [[Homerus|Homeri]] una cum [[Aiax maior|Aiace]] habetur inter optimos omnium [[Achaei|Achaeorum]] [[bellum|bellatores]], [[vis|viribus]] uni [[Achilles|Achilli]] postpositus. Octoginta navibus ex [[Argolis|Argolide]] venientibus praeerat.<ref>''[[Ilias]]'' II.559-568</ref>.
== In ''Iliade'' ==
Eius magna facta carmine quinto ''[[Ilias|Iliadis]]'' [[narratio|narrantur]]ː cum multos alios tum et Lycium [[Pandarus|Pandarum]] vicit atque deam [[Venus|Venerem]] filio [[Aeneas|Aeneae]] succurrentem vulneravit. Cui enim adstabat dea [[Athena]]<ref>''[[Ilias]]'' V.114-133 et 256 et 290.</ref>. Postremo Aeneae occidendi cupidus ipsum [[Apollo|Apollinem]] adortus est qui eum increpuit et reppulit<ref>''[[Ilias]]'' V.431-470.</ref>. Nihilominus Achaei equos Aeneae rapuerunt qui ex ipsa stirpe erant illorum quos [[Iuppiter]] olim [[Tros|Troi]] dederat, rapti [[Ganymedes|Ganymedis]] pretium ut solveret<ref>''[[Ilias]]'' V.263-273.</ref>. Paulo post cum deum [[Ares|Aren]] [[Hector|Hectori]] adstantem vidisset prudenter primo recedere maluit "clara voce insignis" (''βοήν ἀγαθός'') Diomedes<ref>Ilias V.596-606.</ref>. Deinde ipsa Athena, cum ingentem stragem suorum vidisset, eum ad proelium hortata est et dum ipsa [[Auriga (discretiva)|aurigae]] vice fungitur heros Achaeus Aren vulnerat et a proelio arcet<ref>''[[Ilias]]'' V.793-863.</ref>. Quocirca vates Troianorum [[Helenus]] existimabat numquam Troianos ita Achillem timuisse ut nunc Diomedem horrescunt<ref>''[[Ilias]]'' VI.96-101.</ref>. Sexto carmine cum iam in eum rueret hospitem paternum agnovit, Glaucum, [[Bellerophon|Bellerophontis]] nepotemː etenim Bellerophon olim ex [[Argus|Argo]] in [[Lycia|Lyciam]] migraverat. Tum Glaucus et Diomedes manus iunxerunt et arma inter se mutaverunt, nolentes invicem pugnare<ref>''[[Ilias]]'' VI.119-236</ref>.
Line 13 ⟶ 14:
Post bellum decem vel plures [[urbs|urbes]] [[Italia|Italicas]] condidit. Post mortem variis [[nomen proprium|nominibus]] divinis in Italia et [[Graecia antiqua]] colebatur.
 
== Notae ==
<references/>
 
Line 26 ⟶ 27:
{{CommuniaCat|Diomedes|Diomeden}}
* [http://www.mythindex.com/greek-mythology/D/Diomedes.html Index mythologiae Graecae.] mythindex.com.
 
<!--en:People of the Trojan War-->
<!--
[[Category:Mythological kings]]
[[Category:Greek mythological hero cult]]-->
 
[[Categoria:Argos]]