Quantum redactiones paginae "Helsingia (Suecia)" differant

Summarium vacuum
[[Image:FC-Hälsingland, Sweden.png|thumb|100px|Tabula siti Helsingiae.]]
'''Helsingia''' provincia [[Suecia]]e est in [[Nordlandia]]. Provincia illa cum provincia [[Gestricia]] praefectum Gävleborg efficit.
 
==Historia==
Circa natum Christi oriuntur stabiles coaedificationes rusticae in illis vallibus depressioris, in quas amnes, medio quasi cursu, terram utrinque secant. Duo centra nasciuntur: in parte australi circa parochias Norrala ac Söderala, in parte septentrionali circa parochias Hög et Hälsingtuna.
 
Iam in primis post natum Christi saeculis exstructi sunt in Helsingia grandes tumuli sepulcrales, in quibus res Romanae originis de archaeologis inventae sunt.
 
Helsingia commemoratur de [[Adamus Bremensis|Adam Bremensis]] circa annum 1070; eo tempore populus provinciae incipiebant [[Religio Christiana|fidem Christianam]] accipere.
 
Medio aevo provincia Helsingia divisa est in duas partes ecclesiasticas et politicas: ''Alir'' atque ''Sunded''.
 
Saeculo XIV, in quo Suecia septentrionalis postremo et de facto adiunxit regno Suecico, Helsingia sive ''Helsingia major'' usus est ut nomen communis pro tota Suecia boreali, comprehendens provincias [[Medelpadia]], [[Angermannia]], [[Westrobothnia]] et [[Lapponia]]. Terrae illae propria lex erat vocabulo Lex Helsingia.
 
Commoditates hujus provinciae praecipuae erant linum, materia silvestris atque matrix ferri.
 
 
{{geo-stipula}}
75

recensiones