Quantum redactiones paginae "Diomedes" differant

Content deleted Content added
Linea 8:
'''Diomedes''' ([[Graece]] Διομήδης, fere 'a [[Iuppiter|Iove]] consultus') in [[mythologia Graeca]] est [[heros]] e rebus [[bellum Troianum|bello Troiano]] gestis clarus. [[Tydeus|Tydei]] et [[Deipyle]]s filius est, et [[rex]] [[Argos|Argivus]] fit, [[Adrastus|Adrasto]] patri materno succedens. Homerus eius uxorem Aegialeam nominat<ref>''[[Ilias]]'' V.412.</ref>. In [[Ilias|Iliade]] [[Homerus|Homeri]] una cum [[Aiax maior|Aiace]] habetur inter optimos omnium [[Achaei|Achaeorum]] [[bellum|bellatores]], [[vis|viribus]] uni [[Achilles|Achilli]] postpositus. Octoginta navibus ex [[Argolis|Argolide]] venientibus praeerat<ref>''[[Ilias]]'' II.559-568</ref>.
== In ''Iliade'' ==
Eius magna facta carmine quinto ''[[Ilias|Iliadis]]'' [[narratio|narrantur]]ː cum multos alios tum et Lycium [[Pandarus|Pandarum]] vicit atque deam [[Venus|Venerem]] filio [[Aeneas|Aeneae]] succurrentem vulneravit. Cui enim adstabat dea [[Athena]]<ref>''[[Ilias]]'' V.114-133 et 256 et 290.</ref>. Postremo Aeneae occidendi cupidus ipsum [[Apollo|Apollinem]] adortus est qui eum increpuit et reppulit<ref>''[[Ilias]]'' V.431-470.</ref>. Nihilominus Achaei equos Aeneae rapuerunt qui ex illa ipsa stirpe erant eorumillorum quos [[Iuppiter]] olim [[Tros|Troi]] dederat, rapti [[Ganymedes|Ganymedis]] pretium ut solveret<ref>''[[Ilias]]'' V.263-273.</ref>. Paulo post cum deum Aren Hectori adstantem vidisset prudenter recedere maluit "clara voce insignis" (''βοήν ἀγαθός'') Diomedes<ref>Ilias V.596-606.</ref>
 
== In Italia ==