Quantum redactiones paginae "Alpheus" differant

Content deleted Content added
Linea 4:
Ut apud Graecos mos erat, Alpheus dicebatur etiam deus in hoc flumine habitans de quo libro quinto ''[[Metamorphoses (Ovidius)|Metamorphoseon]]'' narrabat [[Ovidius]] poeta dicens nympham [[Artemis|Artemidis]] comitem fuisse, [[Arethusa|Arethusam]] nomine, quae in [[Arcadia]] aut [[Elis|Elide]] saltus peragrabat atque venationi operam dabat ; quam, etsi virago erat, tamen cum in frigida puri rivi unda quondam e labore nuda reficeretur Alpheum cupidine sui incendisse. Fugiebat quam velocissime et iam nihilominus capiebatur nisi domina Artemis tum ei succurrisset dum primo spissa nube eam occultat, mox in latices vertit atque postremo solo discisso fugam subter mari usque ad insulam [[Ortygia|Ortygiam]] ei permittit ubi celeberrimus [[Fons Arethusae|Syracusanorum fons]] facta est. Et Alpheus sub mari in Siciliam transcurrens aquas suas cum amata miscuisse narrabatur. Etenim nescio quo modo antiquis persuasum erat undam huius [[Syracusae|Syracusani]] fontis ex Alpheo [[Peloponnesus|Peloponnesiaco]] iter subter mari fecisse et ibi resurgere<ref>{{Strabo}} VI.2.4. [[Pausanias]] V.7.3.</ref>. Ita fabula poeticam illorum erroris rationem praebebat.
 
In Elide deus habebatur cui arae erectae erant et sacrificia fiebant<ref>[[Pausanias]] V.14.6.</ref>. Eius statua in Iovis [[Olympia|Olympici]] templo, in fastigii orientalis angulo iacebat.<ref>Pausanias V.10.7.</ref>. Proles quoque ei adsignabatur ut ille Ortilochus in ''Iliade''<ref>V.543-545.</ref> memoratus.
 
== De etymologia ==