Quantum redactiones paginae "Lingua Homerica" differant

Content deleted Content added
m OK. Secundum UV (?), upright=1.6 est potior formulae 400px figura. Per rationem in "upright" conditam, 1.0 = 250px.
Linea 170:
* Praesenti tempore verba in -μι contractiones praebentː διδοῖς, διδοῖ, διδοῦσι (Attice δίδως, δίδωσι, διδόασι). Qui ionismi habentur.
* In temporibus praeteritis ([[Imperfectum|imperfectum]], aoristus, [[Plusquamperfectum|plusquamperfectum]]) saepe [[Augmentum (grammatica Graeca)|augmentum]] deest sive syllabicum sive quod vocalem initio verbi producatː βῆ (= ἔβη), ἔσαν (ἦσαν), ἴσαν (ex ἰέναι). Rursus in nonnullis verbis occurrit augmentum longum (η)ː ἠ('''F''')είδη ex οἶδα. Suffixum -σκ thematice coniugatum iterationem in praeterito exprimebatː ἔχεσκον (ἔχω), Φύγεσκον (φεύγω), φαινέσκετο (φαίνομαι), εἴπεσκε etc. Exempli gratia carmine quarto ''Odysseae'' versibus 88-92 iteratio in sententiis subiunctis modo [[Optativus|optativo]] exprimitur, dum in sententiis praecipuis occurruntː ἒλεσκε, σπείσασκε, γοάασκεν.
* Voce media sunt apud Homerum aoristi nec sigmatici nec thematici cum sensu passivo aut intransitivoː βλῆτο ("ictus est", βάλλω), λύτο (λύω, solutus est), σύτο aut ἔσσυτο (σεύομαι), ὦρτο (ὄρνυμι). Item participium βλήμενος ("vulneratus") et infinitivum βλῆσθαι ("vulneratum esse")... Sunt etiam aoristi cum initio geminatoː e.g. κέκλετο ex κέλομαι, πεφιδοίμην<ref>''Odyssea'' IX.277</ref> ex φείδομαι et voce activa (ἐ)πέφραδον<ref>''Odyssea'' XIV.3.</ref> ex φράζω; (ἐ)πέπληγον<ref>''[[Ilias]]'' V.504.</ref> versus Attice ἔπληξα e πλήσσω. Inveniuntur etiam aoristi et sigmatici et thematiciː βήσετο (βαίνω), δύσετο (Attice ἐδύσατο). Postremo ut in dialecto ionica aoristi in -κα (ἔθηκα) hoc [[Cappa (littera)|cappa]] plurali quoque numero servantː ἢκαμεν (e ἲημι), ἔδωκαν (e δίδωμι).
* Sunt vetusta [[Perfectum|perfecta]] sine suffixo -καː πεφύασι = πεφύκασι, βέβαμεν = βεβήκαμεν, τεθνηώς = τεθνηκώς... Nonnumquam radix cum vocali o singulari numero alternat cum radice sine vocali plurali numero μέμονα<ref>Confer Latine "memini".</ref>/μέμαμεν/μεμάασι cum participio μεμαώς, γέγονα/γεγάασι cum participio γεγαυῖα<ref>Petrus Chantraine I.202.</ref> (in his exemplis [[ny|nu]] radicalis in [[Alpha|alpha]] vocalizaturː -μν- et -γν- ante consonantem -μα- et -γα- fiunt). Nam radices sunt μ(ε/ο)n et γ(ε/ο)ν.