Quantum redactiones paginae "David Humius" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 46:
Lockium secutus perceptionem in '''impressiones''' et '''ideas''' dividit. Impressiones ad ea, quae in experientia sunt, referuntur, ideae autem ad harum impressionum in cogitando praesentiam.<ref>Garrett 1997: 14.</ref> Impressiones sunt praesentes perceptiones sensibiles et animi adfectiones; ideae autem exemplaria vel apographa harum impressionum. Tantum interest inter impressiones et ideas: impressiones fortiores et vividiores sunt quam ideae. Nam si quis ferrum ardens digito tetigerit, ideam ferri ardentis obtineat. Humius ideam doloris et caloris ferro ardenti iniecti Humius putat exemplar esse debilius leniusque primae impressionis.
 
Empirismus Humianus cum [[axioma Peripateticum|axiomate Peripatetico]] congruit: "nihil est in intellectu quod non sit prius in sensu." Quae cum ita sint, caeci non est colores imaginari, nec surdi sonos, cum prae mancis organis sensus ideae formari non possint.<ref>''Essays of Human Understanding'' 2.7.</ref> Interdum quidem fieri potest, ut animadversor umbram certae coloris impressionis percipere possit, quamvis haec coloris umbrae impressionem prius non sensisset.<ref>Cf. "missing shade of blue" in ''Essays of Human Understanding'' 2.8.</ref> Eiam empirismum suum abruptum aliquanto mitigat, cum soli sensui dicit non esse fidendum, nam etsi remus in aqua flecti videatur, tamen "ratione et deliberatione" cavendum est, ne a vero recedamus.<ref>''Essays of Human Understanding'' 12.6.</ref>