Quantum redactiones paginae "Ganymedes" differant

Content deleted Content added
m pulchrissimum→pulcherrimum &c. (10K)
No edit summary
Linea 2:
'''Ganymedes''' ([[Graece]] Γανυμήδης), sive '''Catamitus''',<ref>[[Plautus]], ''[[Menaechmi]]'' 1.2.35; [[Apuleius]], ''[[Metamorphoses (Apuleius)|Metamorphoses]]'' 11.8, cf. 1.12; etc.</ref> in [[mythologia Graeca]] est [[heros Graecus|heros divinus]] cuius [[patria]] fuit [[Troia]]. [[Filius]] est [[Tros (mythologia)|Troi]] [[Dardania|Dardaniensis]], ex quo Troia appellari putabatur, et [[Callirrhoe (naias)|Callirrhoae naiadis]]. [[Frater|Fratres]] sunt [[Ilus]] et [[Assaracus]]. Una [[fabula]] dicit eum a [[Zeus|Iove]] forma [[aquila]]e abduci ut baiulus [[poculum|poculorum]] in [[Olympus|Olympo Monte]] mereat. [[Homerus]] eum [[pulchritudo|pulcherrimum]] mortalium describit: "[Ganymedes] erat venustissimus gentis mortalium, et ergo [[deus|dei]] sibi arripuerunt, ut [[Iuppiter|Iovi]] [[vinum]] effunderet, suae [[pulchritudo|pulchritudinis]] causa, ut inter immortales esset."<ref>''[[Ilias]]'' 20:233–35.</ref>
[[Fasciculus:Berlin Painter Ganymedes Louvre G175.jpg|thumb|left|Ganymedes [[trochus volutus|trochum volvens]] et [[gallus|gallum]] tollens, donum [[amor]]is<ref>De [[gallus|gallo]] symbolico [[eromenos|eromenoi]] dono, vide, exempli gratia, Shapiro 1981; praeterea, T. J. Figueira, de duobus operibus recentibus de [[paederastia]] Graeca disputans, scribit donum esse "generi certum, et gallum significantem potentiae masculinae sine dubio habuisse" (''American Journal of Archaeology,'' 1981).</ref> ex [[Zeus|Iovi]], qui insquens in obverso vasis a Pictore Berolinensi pingitur. [[Cratera (vas antiquum)|cratera]] [[fictilia figurarum rubrarum|figurarum rubrarum]] [[Attica]], [[500 a.C.n.|500]]–[[490 a.C.n.]]]]
== Ganymedes raptus ==
 
[[Mythus]] est exemplar [[paederastia in Graecia antiqua|paederastiae, moris socialis Graeci]], coniunctione erotica civiliter accepta inter [[vir]]um et [[iuvenis|iuvenem]], [[catamitus|catamitum]] appellatum.
[[Fasciculus:Ganymedes Zeus MET L.1999.10.14.jpg|thumb|Ganymedes libationem Iovi libat. [[Crater]]a Attica figurarum rubrarum a [[Pictor Eucharides|Pictores Eucharides]] facta, c. [[490 a.C.n.|490]]–[[480 a.C.n.]].]]