Quantum redactiones paginae "Lingua Homerica" differant

Content deleted Content added
m ~
Tag: Reverted
Maiorem esse imaginem cupio quia illustrationibus longa disputatio caret.
Tag: Manual revert
Linea 1:
[[Fasciculus:Homer, Iliad, Papyrus Hawara 24-28.jpg|thumb|upright=1.2|400px|Nonnulli [[versus]] ''Iliadis'' (liber II) in [[papyrus|papyro]] antiquo.]]
'''Lingua Homerica''' est [[lingua Graeca]] quam hodie in [[Carmina Homerica|carminibus Homericis]] legimus, a vetustis vatibus<ref>[[Graece]] ἀοιδοί 'cantatores'.</ref> olim ex [[dialectus|dialectis]] [[Ionica (lingua Graeca)|Ioniae]] et [[Aeolica (lingua Graeca)|Aeoliae]] [[ars|arte]] confectam, insertis formulis antiquissimis fortasse paene usque ad [[Cultura Mycenaea|Mycenaeam aetatem]] referendis. Quibus additur licentia [[poesis|poetica]] plurima qua linguam Graecam [[rhythmus|rhythmo]] [[dactylus|dactylico]]<ref>Una syllaba longa et duae brevesː — ∪ ∪.</ref> poetae accomodabantː nam [[hexameter|hexametrum dactylicum]] gentes non [[Linguae Indoeuropaeae|indoeuropaeae]] Graecis tradidisse putantur, quoniam hic versus parum idoneus ad Hellenicum [[sermo]]nem [[rhythmus|rhythmandum]] videtur. Itaque [[philologia|philologi]] "linguam Homericam ab hexametro creatam esse"<ref>''Die Sprache des grieschischen Epos ist ein Gebilde des Hexameters'' (K. de Witte apud Victor Bérard, praefatio editionis ''[[Odyssea|Odysseae]]'' apud [[Collection des Universités de France]], 30).</ref> repetere solent. [[Orthographia]]m hodiernam et divisionem textumque [[poema]]tum Homericorum [[saeculum 3 a.C.n.|tertio]] et [[saeculum 2 a.C.n.|secundo saeculo a.C.n.]] finierunt [[Alexandria|Alexandrini]] [[grammaticus|grammatici]], e quibus maxime notus fuit [[Aristarchus Samothracenus|Aristarchus]].