Quantum redactiones paginae "The Tragical History of Romeus and Juliet" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 5 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q531630 sunt
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Arthur Brooke Tragicall His.jpg|thumb|Titulus ''The Tragical History of Romeus and Juliet'' [1562]]]
'''''The Tragical History of Romeus and Juliet''''' (orthographia originali ''The Tragicall Historye of Romeus and Iuliet'') est carmen narrativum ab [[Arthurus Brooke|Arthuro Brooke]] scriptum, anno [[1562]] divulgatum. Historiae origo est fabula quaedam, e narratione Italiana [[Ludovicus da Porto|Ludovici da Porto]] anno fere 1530 sub titulo ''[[Historia novellamente ritrovata di due nobili amanti]]'' exscripta, quam [[Matthaeus Bandello]] in collectaneo ''[[Novelle (Bandello)|Novelle]]'' anno 1554 comprehenseratcomprehenderat (titulo renovato "''La sfortunata morte di due infelicissimi amanti, che l'uno di veleno, e l'altro di dolore morirono''"). Brooke autem haud textu Italiano usus est, sed versione Francogallica (titulo "''Histoire ... de deux amants, dont l'un mourut de venin, l'autre de tristesse''") quam [[Petrus Boaistuau]] in collectaneo suo ''[[Histoires tragiques]]'' anno [[1559]] inclusit.
 
Nomina protagonistarum sunt [[Romeus (persona)|Romeus]] et [[Iulietta (persona)|Juliet]]. E lectura carminis a Brooke compositi [[Gulielmus Shakesperius]] anno fere 1592 ludum scaenicum ''[[Romeo and Juliet]]'' elaboravit.