Quantum redactiones paginae "Gregorius Schelechov" differant

==Vita et opera==
 
In familia mercatorum nota gubernii [[Bielogroda|Leucopolitani]] natus, anno vitae vicesimo nono [[Siberia]]m et [[Camtschatca]]m abiit, ut pellium [[Enhydra lutris|Enhydrarum lutrium]], [[Vulpes lagopus|vulpium arcticarum]] et [[Callorhinus ursinus|Callorhinorum ursinorum]] mercatui operam daret. Anno 1777 expeditionem ad [[Insulae Curilenses|Curilenses]] insulas misit et alteram ad [[Insulae Aleutiae|Aleuticas]], cuius nauta [[Gabriel Pribylov]] [[insulae Pribylovii|insulas Pribylovii]] invenit. Anno 1783 fratribus [[Ioannes Golikov|Golikov]] socius factus est et ipse cum iis expeditionem magnam ad [[Alasca]]m tribus navibus iniit. Ad [[insula Codiac|insulam Codiac]]<ref>[[Antonius Klein|Antonii Klein]] [https://books.google.fr/books?id=tzmGQ2ZLONUC ''Historia Ecclesae Christianae...'', vol. II, Graecii 1828, p. 652].</ref> naves adduxit et, multis [[Escimaeus|Escimaeis]], qui expeditionem Russicam alteram perdiderunt, occisis, [[Portus Trium Hierarchorum|Portum Trium Hierarchorum]]<ref>''Трехсвятительская гавань''.</ref> condidit. Anno 1791 ''Societatem Septentrio-Orientalem'' creavit (ab anno 1799 ''[[Societas mercatorismercatoria Russo-Americana]]'').
 
==Memoria==
27 424

recensiones