Quantum redactiones paginae "Axioma Peripateticum" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
No edit summary
Linea 5:
 
Hoc loco Aristoteles [[empirismus|empirismum]] suum compendiosis verbis declarat, quamquam haec appellatio non ante [[Sextus Empiricus|Sextum Empiricum]] (circiter anno 200) invenitur. Empirismus docet cognitionem humanam in experientia et sensu positam esse, id quod optime hoc adagio "nihil est in intellectu quod non sit prius in sensu" exprimi solet. Dictione Aristotelis aliquantum inflexa Aquinas prae se fert etiam [[existentia Dei|Deum esse]] empirice demonstrari posse. Nam motum effici constat alterius corporis motu, qui invicem alterius cuiusdam corporis motu efficitur, et qui denique alterius corporis motu efficitur, dum ad [[primum movens]] pervenitur, quod non movetur sed ipse movet. Quae motuum series experientiá videri potest, et Deum et primum movens esse idem concludi. Sed extra experientiam esse videtur arbitrari aiiquid sui ipsius [[causa efficiens|causam efficientem]] esse.
 
Constat hoc adagium cum empiricis Britannicis — [[Ioannes Lockius|Ioanne Lockio]] (1632-1704), [[Georgius Berkeleius|Georgio Berkeleio]] (1685–1753), [[David Humius|Davide Humio]] (1711-1776) — conecti solere, qui quidem hanc cogitationem Anglice dixerunt, sicut Lockius, qui ita scripsit: "There appear not to be any ideas in the mind before the senses have conveyed any in."<ref>''An Essay Concerning Human Understanding'' 2.1.2.</ref> Quod dictum a [[Petrus Gassendus|Petro Gassendo]] (1592-1655) ductum esse videtur,<ref>Cranefield 1970: 77.</ref> qui de "celebri effato" agi ait: "nihil in intellectu est, quod prius non fuerit in sensu."<ref>P. Gassendi, ''Opera omnia'' 1658: 5.1.92.</ref> Ex eodem loco etiam illud Lockii ''tabula rasa'' ductum esse videtur, nam scribit Gassendus: "Mentem esse ''tabulam rasilem'', in qua nihil caelatum, depictumve sit."
 
== Notae ==
Line 10 ⟶ 12:
 
== Bibliographia ==
* Cranefield, Paul F. (1970) On the Origins of the Phrase ''Nihil est in intellectu quod non prius fuerit in sensu''. ''Journal of the History of Medicine and Allied Sciences'' 25: 77-80.
* Jung, Christian (2011) ''Die doppelte Natur des menschlichen Intellekts bei Aristoteles.'' Königshausen & Neumann.
* Richerand, Anthelme (1812) ''Des erreurs populaires relatives à la médecine''. Caille et Ravier.