Quantum redactiones paginae "Memorandums Taken on a Journey from Paris into the Southern Parts of France and Northern of Italy" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 1:
{{Titulus italicus}}
[[Fasciculus:Jefferson Memorandums 1787 incipit.jpg|thumb|upright=2|Initium textus: de [[Campania (Francia)|Campania]] ([[Bibliotheca Congressus Civitatum Foederatarum|Bibliotheca Congressus]])]]
'''''Memorandums Taken on a Journey from Paris into the Southern Parts of France and Northern of Italy''''' (scilicet "Memoranda e peregrinatione a Lutetia in partes Franciae meridionales Italiaeque septentrionales scripta") sunt commentarii a [[Thomas Jeffersonius|Thoma Jeffersonio]] extracta e schedis suis, quas anno [[1787]] scribebat dum iter per Franciam et Italiam fecit. Quod iter ad debilitatem manus curandam usu [[Aquae Sextiae|aquarum Sextiarum]] susceperat; memoranda autem pauca de hac re, magna parte de vinis Francicis frugibusque aliis tam Francicis quam Italicis disserunt (amici enim quibus memoranda missimissa sunt, Thomas Lee Shippen et Ioannes Rutledge, de vinis Europaeis quaerebant). [[Vinum Burgundicum]], [[Vinum Belloiocense|Belloiocense]], [[vinum Viennense|de Côte-Rôti]], [[vinum Eremiticum|Eremiticum]], [[vinum Lunellense|Lunellense]], [[vinum Frontiniacum|Frontiniacum]], [[vinum Burdigalense|Burdigalense]], [[caseus Parmensis]], fici Massilienses, [[olea Europaea|oleae]] et [[aurantium|aurantia]] [[Provincia (Francia)|Provincia]]e describuntur; situs {{Creanda|fr|Canal du Midi|Canalis meridianus (Francia)|Canalis meridiani}} evolvitur; via littoralis a [[Genua]] [[Nicaea (Francia)|Nicaea]]m et via a [[Augusta Taurinorum|Taurinis]] per [[Tenda]]m [[Albintimilium]] usque proponuntur.
 
== Bibliographia ==