Quantum redactiones paginae "Hilotae" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 5:
Primi hilotae veteres [[Laconia|Laconiae]] incolae et ipsi Graeci fuisse a Doricis invasoribus subacti putantur<ref>[[Theopompus|Theopompus Chius]] apud [[Athenaeus Naucratites|Athenaeum]], ''[[Deipnosophistae]]'' VI.265.</ref>. Eorum numerus multum crevit postquam [[Mesenia|Messenii]] ex longo bello octavo et septimo saeculo a.C.n. cum Lacedaemoniis gesto tandem victi evaserunt<ref>[[Pausanias]] IV.23.1 et 24.5</ref>. Vera [[Etymologia|etymologia]] quamquam incerta est, duae origines antiquitus proponebantur ː sive ita dicti essent ab eadem radice quae agnoscitur in verbis ''ἑλεῖν'' et ''ἑάλων'' quia bello capti essent hilotae, sive quia primi hilotae incolae urbis maritimae Helus in Laconiae litore fuissent et eorum nomen postea omnes servos huius generis designasset<ref>Sic ''Pausanias'' III.20 et Strabo VIII.5.4 (fons Ephorus ?).</ref>. Post [[Pugna Leuctrica|Leuctricam victoriam]] ([[371 a.C.n.]]) [[Epaminondas]], fundamenta Spartanae potentiae ut subverteret, Messenios hilotas iugo liberavit atque novam civitatem circa urbem [[Messene|Messenen]] condidit. Nec Sparta umquam post illam cladem revaluit.
 
Attamen ob penuriam virorum iam [[Bellum Peloponnesiacum|bello Peloponnesiaco]] nonnullos hilotas armare cogebantur Lacedaemonii<ref>[[Thucydides]] IV.80 et VII.19.2</ref> ː tum manumittebantur sive statim atque legebantur sive stipendiis effectis et in categoriam ''neodamodarum'' (νεοδαμώδης = neopopularis) transibant<ref>[[Thucydides]] V.34.</ref>, qui quamvis liberi plena civitate non fruebantur. In primis a secunda parte tertii saeculi [[Cleomenes III|Cleomenes III]] et [[Nabis]] manumissiones multiplicarunt spe potentiae militaris restituendae moti. Fieri potuit tamen ut ante magnam seditionem quinti saeculi a.C.n. condicio hilotarum melior fuerit ː secundum [[Herodotus|Herodotum]] ad [[Pugna Plataeensis|Plataeensem pugnam]] Lacedaemonii quinque milia [[Hoplites|hoplitarum]] Spartanorum miserunt cum 35 000 hilotis leviter armatis<ref>[[Herodotus]], ''[[Historiae (Herodotus)|Calliope]]'' 28 et 80-81 et 85. Vide iam ''[[Historiae (Herodotus)|Erato]]'' 80</ref> hoc est unusquisque hoplites septem hilotas secum ut ministros ducebat. Quod aliquamaliquod fiduciamfiduciae genus testatur.
 
In aliis civitatibus quoque servi hilotarum similiores fuerunt usque ad quartum saeculum a.C.n. ut ''Penestes'' in [[Thessalia (regio Graeciae)|Thessalia]], ''Gymnetes'' in [[Argolis|Argolide]], ''Clarotes'' in [[Creta]], ''Mariandynii'' [[Heraclea Pontica|Heracleae Ponticae]] qui omnes verbo "Perioeci" (qui circum incolunt nec cives sunt) ab [[Aristoteles|Aristotele]] designari solent<ref>Vidal Naquet 1973.</ref>.