Quantum redactiones paginae "Stuprum" differant

22 octeti additi ,  1 year ago
Multarum gentium ex omni memoria aetatis et per vim stuprum factitarunt bellatores et mulierum raptus, quorum, ut arguunt, [[Iudaei]], [[Persae]], [[Graeci]], [[Romani]]. [[Mongoli]] autem duce [[Cingischam]] successoribusque suis primi dicuntur praeceptis perpetuiis victarum gentium et homines et mulieres per vim stupravisse, ut olim Sinarum 100,000 militum quoscumque proelio decertato supererant et [[Hungaria|Hungaricas]] non nullas mulieres, quas secundum [[Rogerius Varadinensis|Rogerium Varadinensem]] effrenata libentia violaverunt.
 
In [[Secundum bellum mundiale|secundo bello mundiali]] non nulli utrimque milites stupri facinus in se admittebant. Primum enim Iaponensem exercitum fertur non modo [[Nanchinum|Nanchino]] capto capite [[Res publica Sinarum|Sinarum]] quadraginta fere dies continuum trucidavisse incolas urbis ac mulieres maximas 80,000 per vim stuprasse, quod facinus [[trudicatio Nanchinensium]] vocetur<ref>[https://web.archive.org/web/20080308163835/http://www.cnn.com/WORLD/9712/13/remembering.nanjing/ Chinese city remembers Japanese 'Rape of Nanjing']. CNN. December 13, 1997</ref>, sed etiam ex omni [[Corea]] Sinisque 200,000 maximas, quas [[mulieres consolatrices]] appellabant, raptas domu in [[servitus sexualis|servitutem corporis]] redegisse omne per bellum<ref>[https://web.archive.org/web/20090324104443/http://english.chosun.com/w21data/html/news/200703/200703190023.html Comfort Women Were 'Raped': U.S. Ambassador to Japan]. chosun.com. March 19, 2007</ref>. Germanos autem anno [[1939]] in Poloniam irrumpentes multas Iudaeas et modo puellulas ita violavisse, ut postea ac [[Ucraina|Ucrainas]], [[Russia|Russas]], [[Ruthenia Alba|Alboruthenas]], quae perfecto coitu ad internecionem saepe delebantur; namque impuniti dimissi omnes qui stupri accusabantur praeter unum, qui de ''Rassenschande'', hoc est commixtione gentium, poenam subiit<ref>{{Cite book|title=Numer: 17/18/2007 Wprost "Seksualne Niewolnice III Rzeszy"}}</ref>. Quod ad alteram partem attingit, milites Americanos et [[Francia|Francogallas]] non nullas impetum in [[Normannia]]m facientes, et Germanarum multam partem in belli cursu stuprasse per vim<ref>{{cite news |title=Were Americans As Bad as the Soviets? |url=http://www.spiegel.de/international/germany/book-claims-us-soldiers-raped-190-000-german-women-post-wwii-a-1021298.html |work=Der Spiegel |date=2 March 2015}}</ref>, porro et [[Exercitus Ruber|Rubrum exercitum]] Russiae, ut fama est, Germanae terrae potitum omnibus quascumque vidissent feminis vitium obtulisse, neque cuiquam ab octo usque ad octoginta annos natas pepercisse<ref name="They raped every German female from eight to 80">{{Cite news |url=https://www.theguardian.com/g2/story/0,3604,707835,00.html |title=They raped every German female from eight to 80 |work=The Guardian |access-date=2008-01-01 |last=Beevor |first=Antony |location=London |date=2002-05-01}}</ref>.
 
=== Ius gentium hodiernum ===
650

recensiones