Quantum redactiones paginae "Stuprum" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Tag: Disambiguation links
Linea 8:
 
Secundum ius Romanum antiquum non modo per coercitionem, sed etiam libera voluntate sine legum permissu omnis congressus sexualis stuprum dicitur, sicut [[incestum]], [[adulterium]]; neque porro cuiquam ad causam aggredi licet stupri accusanti, nisi [[civitas (ius civium)|civitate]] adscripto, dum ius civium tantum habetur. Ubi vero per vim stupratur, publica de vi causa suscipitur aut, si libertate caret qui iniuriam accepit, petitio privata, ut si familiaris alicuius ab alio violatur. [[Raptus]] autem vocatur, cum quis per vim alterum capiat, virginem praesertim ad [[matrimonium|uxorem ducendam]]: sic Romani Sabinas, quo facto [[Bellum Sabinum|bellum ea cum gente]] commoverunt.
 
=== Stuprum in bellis ===
 
Multarum gentium ex omni memoria aetatis et per vim stuprum factitarunt bellatores et mulierum raptus, quorum, ut arguunt, [[Iudaei]], [[Persae]], [[Graeci]], [[Romani]]. [[Mongoli]] autem duce [[Cingischam]] successoribusque suis primi dicuntur praeceptis perpetuiis victarum gentium et homines et mulieres per vim stupravisse, ut olim Sinarum 100,000 militum quoscumque proelio decertato supererant et [[Hungaria|Hungaricas]] non nullas mulieres, quas secundum [[Rogerius Varadinensis|Rogerium Varadinensem]] effrenata libentia violaverunt.
 
In [[Secundum bellum mundiale|secundo bello mundiali]] non nulli utrimque milites stupri facinus in se admittebant. Primum enim Iaponensem exercitum fertur non modo [[Nanchinum|Nanchino]] capto capite [[Res publica Sinarum|Sinarum]] quadraginta fere dies continuum trucidavisse incolas urbis ac mulieres maximas 80,000 per vim stuprasse, quod facinus [[trudicatio Nanchinensium]] vocetur<ref>[https://web.archive.org/web/20080308163835/http://www.cnn.com/WORLD/9712/13/remembering.nanjing/ Chinese city remembers Japanese 'Rape of Nanjing']. CNN. December 13, 1997</ref>, sed etiam ex omni [[Corea]] Sinisque 200,000 maximas, quas [[mulieres consolatrices]] appellabant, raptas domu in servitutem corporis redegisse omne per bellum<ref>[https://web.archive.org/web/20090324104443/http://english.chosun.com/w21data/html/news/200703/200703190023.html Comfort Women Were 'Raped': U.S. Ambassador to Japan]. chosun.com. March 19, 2007</ref>. Germanos autem anno [[1939]] in Poloniam irrumpentes multas Iudaeas et modo puellulas ita violavisse, ut postea ac [[Ucraina|Ucrainas]], [[Russia|Russas]], [[Ruthenia Alba|Alboruthenas]], quae perfecto coitu ad internecionem saepe delebantur; namque impuniti dimissi omnes qui stupri accusabantur praeter unum, qui de ''Rassenschande'', hoc est commixtione gentium, poenam subiit<ref>{{Cite book|title=Numer: 17/18/2007 Wprost "Seksualne Niewolnice III Rzeszy"}}</ref>. Quod ad alteram partem attingit, milites Americanos et [[Francia|Francogallas]] non nullas impetum in [[Normannia]]m facientes, et Germanarum multam partem in belli cursu stuprasse per vim<ref>{{cite news |title=Were Americans As Bad as the Soviets? |url=http://www.spiegel.de/international/germany/book-claims-us-soldiers-raped-190-000-german-women-post-wwii-a-1021298.html |work=Der Spiegel |date=2 March 2015}}</ref>, porro et [[Exercitus Ruber|Rubrum exercitum]] Russiae, ut fama est, Germanae terrae potitum omnibus quascumque vidissent feminis vitium obtulisse, neque cuiquam ab octo usque ad octoginta annos natas pepercisse<ref name="They raped every German female from eight to 80">{{Cite news |url=https://www.theguardian.com/g2/story/0,3604,707835,00.html |title=They raped every German female from eight to 80 |work=The Guardian |access-date=2008-01-01 |last=Beevor |first=Antony |location=London |date=2002-05-01}}</ref>.
 
=== Ius gentium hodiernum ===