Quantum redactiones paginae "Cadmea" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
'''Cadmea''' erat [[arx]] [[Thebae (Boeotia)|Thebarum]] antiquarum, ita nominata e conditore mythico urbis, [[Cadmus|Cadmo]], viro [[Phoenices|Phoenico]], filio regis [[Agenor]]is et fratre [[Europa (mythologia)|Europae]]. Ut pleraeque arces antiquae non ad militarem usum tantum destinabatur sed etiam ad caerimonias deorum. Exempli gratia [[Thesmophoria]] a mulieribus Thebanis celebrabantur in Cadmea.
 
Aestate anni [[382 a.C.n.]] factionis oligarchicae Thebanae duces arcem [[Lacedaemon|Lacedaemoniis]] die Thesmophorion tradidere<ref>[[Cornelius Nepos|Corn. Nep]]. ''Pelopidas'' I,2-4. [[Diodorus Siculus|Diod. Sic]]. XV,20. [[Plutarchus|Plut]]. Pelop. V-VI. [[Xenophon (scriptor)|Xen]]. ''[[Hellenica (Xenophon)|Hell]].'' V,2,25-26.</ref>. Ita praesidio Spartano freti per plures annos civitati suae praefuerunt, omnia quae Lacedaemonii imperabant facientes. Quarto demum anno media hieme seditio popularis, [[Pelopidas|Pelopida]] duce, praesidium hostium e Cadmea expulit atque libertatem Thebanorum vindicavit<ref>[[Plutarchus|Plut]]. ''Pelop''. VII-XIII et ''Gen. Socr.'' I-VI. [[Cornelius Nepos|Corn. Nep]]. 2-3. [[Diodorus Siculus|Diod. Sic]]. XV,81,1. [[Xenophon (scriptor)|Xen]]. [[Hellenica (Xenophon)|Hell]]. V,4,1-12, qui Pelopidam ne nominat quidem.</ref>..
== Notae ==
<references />