Quantum redactiones paginae "Stuprum" differant

889 octeti additi ,  1 year ago
Summarium vacuum
No edit summary
 
Stuprum vel raptus habetur secundum leges civitatum sine consensu et voluntate participis coitus, sive per vim seu aliter actus, ut exemplo est [[somnificum medicamentum|somnificis medicamentis]]; sunt autem quo etiam nulla [[penis|membri virilis]] penetratione stupri reus fit, qui alio modo pudenda alterius violat. Accedit eo, quod si participi alteri quamvis libenti non iam aetas legitima sit, qua sui iuris fiat, non nullae civitates leges sanxerunt ut stupri poenam perferat, arbitratae puerum tantae aetatis minime consentire posse coitui, quam ob rem stuprum constitutorium (hoc est constituto definitum) vocatur.
 
== Iniuriae stupro effectae ==
Iniurias, ut habet [[Ordo mundi sanitarius|Ordo mundi sanitarius (OMS)]], has efficere potest qui per vim alium stuprat:
{{div col|colwidth=20em}}
* [[Gynaecologia|Morbos gynaecologicos]]
* [[Morbus reproductivus|Morbos reproductivos]]
* [[Debilitas sexualis|Debilitatem sexualem]]
* [[Sterilitas|Sterilitatem]]
* [[Morbus phlogeus pelvis|Morbum phlogeum pelvis]]
* [[Morbus in cursu graviditatis|Morbos in cursu graviditatis]]
* [[Abortus|Abortum]] (casu vel periculosum)
* [[Morbus venereus|Morbos venereos]] sicut [[Virus immunodeficientiae humanae|HIV]]/[[SIDA]]
* [[Damnum corporis]]
* Periculum amplificatum [[mors voluntaria|mortis voluntariae]]
* [[Depressio (psychiatria)|Depressionem animi]]
* [[Dolor chronicus|Dolorem chronicum]]
* [[Morbus somatomorphus|Morbos somatomorphos]]
* [[Graviditas insperata|Insperatam graviditatem]]
{{div col end}}
 
{{NexInt}}
650

recensiones