650
recensiones
m (Nexus (10K)) |
No edit summary |
||
'''Stuprum''' est offensa, qua vitium aliquis per [[violentia|vim]] aliamve coercitionem alteri obfert, hoc est [[coitus|coitu]] cum iis, qui id facere abnuunt. Contra [[lex|leges]] habent maxima [[civitas sui iuris|civitatum]] pars, neque id consentiunt, qui quis stupri reus fiat: namque aliae non nisi coitu vi acto deferendum esse nomen, aliae et sine violentia; aliae autem mulieribus tantum causam agendam, aliae et viris. Utcumque id fit, graviter pleraeque consulunt in stupratores ac si perpetuis praeceptis in aliam gentem actum [[crimen contra humanitatem|criminis contra humanitatem]] adcusant.
== Historia ==
=== Ius Romanum ===
Secundum ius Romanum antiquum non modo per coercitionem, sed etiam libera voluntate sine legum permissu omnis congressus sexualis stuprum dicitur, sicut [[incestum]], [[adulterium]]; neque porro cuiquam ad causam aggredi licet stupri accusanti, nisi [[civitas (ius civium)|civitate]] adscripto, dum ius civium tantum habetur. Ubi vero per vim stupratur, publica de vi causa suscipitur aut, si civitate caret qui iniuriam accepit, petitio privata. [[Raptus]] autem vocatur, cum quis per vim alterum capiat, virginem praesertim ad [[matrimonium|uxorem ducendam]]: sic Romani Sabinas, quo facto [[Bellum Sabinum|bellum ea cum gente]] commoverunt.
{{NexInt}}
|
recensiones